The apostle's preaching was approved of by the other apostles. The Gentiles were not to be constrained to the observance of the law.
[1] Deinde post annos quatuordecim, iterum ascendi Jerosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito.
[2] Ascendi autem secundum revelationem : et contuli cum illis Evangelium, quod praedico in gentibus, seorsum autem iis qui videbantur aliquid esse : ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem.
[3] Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset gentilis, compulsus est circumcidi :
[4] sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent.
[5] Quibus neque ad horam cessimus subjectione, ut veritas Evangelii permaneat apud vos :
[6] ab iis autem, qui videbantur esse aliquid ( quales aliquando fuerint, nihil mea interest : Deus personam hominis non accipit) : mihi enim qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt.
[7] Sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium praeputii, sicut et Petro circumcisionis
[8] ( qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes) :
[9] et cum cognovissent gratiam, quae data est mihi, Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnae esse, dextras dederunt mihi, et Barnabae societatis : ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem :
[10] tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere.
[11] Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat.
[12] Prius enim quam venirent quidam a Jacobo, cum gentibus edebat : cum autem venissent, subtrahebat, et segregabat se, timens eos qui ex circumcisione erant.
[13] Et simulationi ejus consenserunt ceteri Judaei, ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem.
[14] Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Cephae coram omnibus : Si tu, cum Judaeus sis, gentiliter vivis, et non judaice : quomodo gentes cogis judaizare?
[15] Nos natura Judaei, et non ex gentibus peccatores.
[16] Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi : et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis : propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro.
[17] Quod si quaerentes justificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est? Absit.
[18] Si enim quae destruxi, iterum haec aedifico : praevaricatorem me constituo.
[19] Ego enim per legem, legi mortuus sum, ut Deo vivam : Christo confixus sum cruci.
[20] Vivo autem, jam non ego : vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne : in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.
[21] Non abjicio gratiam Dei. Si enim per legem justitia, ergo gratis Christus mortuus est.
|