Latin Vulgate Bible

< prev Gospel According to St Mark next >
< prev Chapter 16 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16        

Christ's resurrection and ascension.

 1 Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Jesum.  2 Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto jam sole.  3 Et dicebant ad invicem : Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti?  4 Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde.  5 Et introeuntes in monumentum viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt.

 6 Qui dicit illis : Nolite expavescere : Jesum quaeritis Nazarenum, crucifixum : surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum.  7 Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia praecedit vos in Galilaeam : ibi eum videbitis, sicut dixit vobis.  8 At illae exeuntes, fugerunt de monumento : invaserat enim eas tremor et pavor : et nemini quidquam dixerunt : timebant enim.  9 Surgens autem mane prima sabbati, apparuit primo Mariae Magdalene, de qua ejecerat septem daemonia.  10 Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus.

 11 Et illi audientes quia viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt.  12 Post haec autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam :  13 et illi euntes nuntiaverunt ceteris : nec illis crediderunt.  14 Novissime recumbentibus illis undecim apparuit : et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis : quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt.  15 Et dixit eis : Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae.

 16 Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit : qui vero non crediderit, condemnabitur.  17 Signa autem eos qui crediderint, haec sequentur : in nomine meo daemonia ejicient : linguis loquentur novis :  18 serpentes tollent : et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit : super aegros manus imponent, et bene habebunt.  19 Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in caelum, et sedet a dextris Dei.  20 Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis.

< prev Gospel According to St Mark next >
< prev Chapter 16 next >

 
TOP OF PAGE