Latin Vulgate Bible

< prev 1st Book of Machabees* next >
< prev Chapter 16 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16        

The sons of Simon defeat the troops of Antiochus. Simon with two of his sons are treacherously murdered by Ptolemee his son in law.

 1 Et ascendit Joannes de Gazaris, et nuntiavit Simoni patri suo quae fecit Cendebaeus in populo ipsorum.  2 Et vocavit Simon duos filios seniores, Judam et Joannem, et ait illis : Ego, et fratres mei, et domus patris mei expugnavimus hostes Israel ab adolescentia usque in hunc diem : et prosperatum est in manibus nostris liberare Israel aliquoties.  3 Nunc autem senui : sed estote loco meo, et fratres mei, et egressi pugnate pro gente nostra : auxilium vero de caelo vobiscum sit.  4 Et elegit de regione viginti millia virorum belligeratorum, et equites : et profecti sunt ad Cendebaeum, et dormierunt in Modin.  5 Et surrexerunt mane, et abierunt in campum : ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum et equitum : et fluvius torrens erat inter medium ipsorum.

 6 Et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus ejus, et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem : et transfretavit primus, et viderunt eum viri, et transierunt post eum.  7 Et divisit populum et equites in medio peditum : erat autem equitatus adversariorum copiosus nimis.  8 Et exclamaverunt sacris tubis, et in fugam conversus est Cendebaeus et castra ejus : et ceciderunt ex eis multi vulnerati : residui autem in munitionem fugerunt.  9 Tunc vulneratus est Judas frater Joannis : Joannes autem insecutus est eos, donec venit Cedronem, quam aedificavit :  10 et fugerunt usque ad turres, quae erant in agris Azoti, et succendit eas igni. Et ceciderunt ex illis duo millia virorum, et reversus est in Judaeam in pace.

 11 Et Ptolemaeus filius Abobi constitutus erat dux in campo Jericho, et habebat argentum et aurum multum :  12 erat enim gener summi sacerdotis.  13 Et exaltatum est cor ejus, et volebat obtinere regionem, et cogitabat dolum adversus Simonem et filios ejus, ut tolleret eos.  14 Simon autem, perambulans civitates quae erant in regione Judaeae, et sollicitudinem gerens earum, descendit in Jericho ipse, et Mathathias filius ejus, et Judas, anno centesimo septuagesimo septimo, mense undecimo : hic est mensis Sabath.  15 Et suscepit eos filius Abobi in munitiunculam, quae vocatur Doch, cum dolo, quam aedificavit : et fecit eis convivium magnum, et abscondit illic viros.

 16 Et cum inebriatus esset Simon et filii ejus, surrexit Ptolemaeus cum suis, et sumpserunt arma sua, et intraverunt in convivium : et occiderunt eum, et duos filios ejus, et quosdam pueros ejus :  17 et fecit deceptionem magnam in Israel, et reddidit mala pro bonis.  18 Et scripsit haec Ptolemaeus, et misit regi ut mitteret ei exercitum in auxilium, et traderet ei regionem, et civitates eorum, et tributa.  19 Et misit alios in Gazaram tollere Joannem : et tribunis misit epistolas, ut venirent ad se, et daret eis argentum, et aurum, et dona.  20 Et alios misit occupare Jerusalem et montem templi.

 21 Et praecurrens quidam, nuntiavit Joanni in Gazara quia periit pater ejus et fratres ejus, et quia misit te quoque interfici.  22 Ut audivit autem, vehementer expavit : et comprehendit viros, qui venerant perdere eum, et occidit eos : cognovit enim quia quaerebant eum perdere.  23 Et cetera sermonum Joannis, et bellorum ejus, et bonarum virtutum, quibus fortiter gessit, et aedificii murorum, quos exstruxit, et rerum gestarum ejus :  24 ecce haec scripta sunt in libro dierum sacerdotii ejus, ex quo factus est princeps sacerdotum post patrem suum.

< prev 1st Book of Machabees* next >
< prev Chapter 16 next >

 
TOP OF PAGE