Latin Vulgate Bible

< prev Prophecy of Malachias (Malachi) next >
< prev Chapter 4 next >
1 2 3 4                                

The judgment of the wicked, and reward of the just. An exhortation to observe the law. Elias shall come for the conversion of the Jews.

 1 Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus : et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula : et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quae non derelinquet eis radicem et germen.  2 Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiae, et sanitas in pennis ejus : et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento.  3 Et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum, in die qua ego facio, dicit Dominus exercituum.  4 Mementote legis Moysi servi mei, quam mandavi ei in Horeb ad omnem Israel, praecepta et judicica.  5 Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.

 6 Et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum : ne forte veniam, et percutiam terram anathemate.

< prev Prophecy of Malachias (Malachi) next >
< prev Chapter 4 next >

 
TOP OF PAGE