In a vision Satan appeareth accusing the high priest. He is cleansed from his sins. Christ is promised, and great fruit from his passion.
1 Et ostendit mihi Dominus Jesum sacerdotem magnum, stantem coram angelo Domini : et Satan stabat a dextris ejus ut adversaretur ei.
2 Et dixit Dominus ad Satan : Increpet Dominus in te, Satan! et increpet Dominus in te, qui elegit Jerusalem! numquid non iste torris est erutus de igne?
3 Et Jesus erat indutus vestibus sordidis, et stabat ante faciem angeli.
4 Qui respondit, et ait ad eos qui stabant coram se, dicens : Auferte vestimenta sordida ab eo. Et dixit ad eum : Ecce abstuli a te iniquitatem tuam, et indui te mutatoriis.
5 Et dixit : Ponite cidarim mundam super caput ejus. Et posuerunt cidarim mundam super caput ejus, et induerunt eum vestibus : et angelus Domini stabat.
6 Et contestabatur angelus Domini Jesum, dicens :
7 Haec dicit Dominus exercituum : Si in viis meis ambulaveris, et custodiam meam custodieris, tu quoque judicabis domum meam, et custodies atria mea, et dabo tibi ambulantes de his qui nunc hic assistunt.
8 Audi, Jesu sacerdos magne, tu et amici tui, qui habitant coram te, quia viri portendentes sunt : ecce enim ego adducam servum meum Orientem.
9 Quia ecce lapis quem dedi coram Jesu : super lapidem unum septem oculi sunt : ecce ego caelabo sculpturam ejus, ait Dominus exercituum, et auferam iniquitatem terrae illius in die una.
10 In die illa, dicit Dominus exercituum, vocabit vir amicum suum subter vitem et subter ficum.
|