The prayer of Jeremias the prophet.
[1] Recordare, Domine, quid acciderit nobis; intuere et respice opprobrium nostrum.
[2] Haereditas nostra versa est ad alienos, domus nostrae ad extraneos.
[3] Pupilli facti sumus absque patre, matres nostrae quasi viduae.
[4] Aquam nostram pecunia bibimus; ligna nostra pretio comparavimus.
[5] Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies.
[6] Aegypto dedimus manum et Assyriis, ut saturaremur pane.
[7] Patres nostri peccaverunt, et non sunt : et nos iniquitates eorum portavimus.
[8] Servi dominati sunt nostri : non fuit qui redimeret de manu eorum.
[9] In animabus nostris afferebamus panem nobis, a facie gladii in deserto.
[10] Pellis nostra quasi clibanus exusta est, a facie tempestatum famis.
[11] Mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Juda.
[12] Principes manu suspensi sunt; facies senum non erubuerunt.
[13] Adolescentibus impudice abusi sunt, et pueri in ligno corruerunt.
[14] Senes defecerunt de portis, juvenes de choro psallentium.
[15] Defecit gaudium cordis nostri; versus est in luctum chorus noster.
[16] Cecidit corona capitis nostri : vae nobis, quia peccavimus!
[17] Propterea moestum factum est cor nostrum; ideo contenebrati sunt oculi nostri,
[18] propter montem Sion quia disperiit; vulpes ambulaverunt in eo.
[19] Tu autem, Domine, in aeternum permanebis, solium tuum in generationem et generationem.
[20] Quare in perpetuum oblivisceris nostri, derelinques nos in longitudine dierum?
[21] Converte nos, Domine, ad te, et convertemur; innova dies nostros, sicut a principio.
[22] Sed projiciens repulisti nos : iratus es contra nos vehementer.
|