Latin Vulgate Bible

< prev Book of Esther next >
< prev Chapter 7 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16        

Esther's petition for herself and her people: Aman is hanged upon the gibbet he had prepared for Mardochai.

 1 Intravit itaque rex et Aman, ut biberent cum regina.  2 Dixitque ei rex etiam secunda die, postquam vino incaluerat : Quae est petitio tua, Esther, ut detur tibi? et quid vis fieri? etiam si dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis.  3 Ad quem illa respondit : Si inveni gratiam in oculis tuis o rex, et si tibi placet, dona mihi animam meam pro qua rogo, et populum meum pro quo obsecro.  4 Traditi enim sumus ego et populus meus, ut conteramur, jugulemur, et pereamus. Atque utinam in servos et famulas venderemur : esset tolerabile malum, et gemens tacerem : nunc autem hostis noster est, cujus crudelitas redundat in regem.  5 Respondensque rex Assuerus ait : Quis est iste, et cujus potentiae, ut haec audeat facere?

 6 Dixitque Esther : Hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman. Quod ille audiens, illico obstupuit, vultum regis ac reginae ferre non sustinens.  7 Rex autem iratus surrexit, et de loco convivii intravit in hortum arboribus consitum. Aman quoque surrexit ut rogaret Esther reginam pro anima sua : intellexit enim a rege sibi paratum malum.  8 Qui cum reversus esset de horto nemoribus consito, et intrasset convivii locum, reperit Aman super lectulum corruisse, in quo jacebat Esther, et ait : Etiam reginam vult opprimere, me praesente, in domo mea. Necdum verbum de ore regis exierat, et statim operuerunt faciem ejus.  9 Dixitque Harbona, unus de eunuchis, qui stabant in ministerio regis : En lignum, quod paraverat Mardochaeo, qui locutus est pro rege, stat in domo Aman, habens altitudinis quinquaginta cubitos. Cui dixit rex : Appendite eum in eo.  10 Suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat Mardochaeo : et regis ira quievit.

< prev Book of Esther next >
< prev Chapter 7 next >

 
TOP OF PAGE