Holy days to be kept.
1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
2 Loquere filiis Israel, et dices ad eos : Hae sunt feriae Domini, quas vocabitis sanctas.
3 Sex diebus facietis opus : dies septimus, quia sabbati requies est, vocabitur sanctus : omne opus non facietis in eo : sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris.
4 Hae sunt ergo feriae Domini sanctae, quas celebrare debetis temporibus suis.
5 Mense primo, quartadecima die mensis ad vesperum, Phase Domini est :
6 et quintadecima die mensis hujus, solemnitas azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis.
7 Dies primus erit vobis celeberrimus, sanctusque : omne opus servile non facietis in eo,
8 sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus. Dies autem septimus erit celebrior et sanctior : nullumque servile opus facietis in eo.
9 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
10 Loquere filiis Israel, et dices ad eos : Cum ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, et messueritis segetem, feretis manipulos spicarum, primitias messis vestrae, ad sacerdotem :
11 qui elevabit fasciculum coram Domino, ut acceptabile sit pro vobis, altero die sabbati, et sanctificabit illum.
12 Atque in eodem die quo manipulus consecratur, caedetur agnus immaculatus anniculus in holocaustum Domini.
13 Et libamenta offerentur cum eo, duae decimae similae conspersae oleo in incensum Domini, odoremque suavissimum : liba quoque vini, quarta pars hin.
14 Panem, et polentam, et pultes non comedetis ex segete, usque ad diem qua offeretis ex ea Deo vestro. Praeceptum est sempiternum in generationibus, cunctisque habitaculis vestris.
15 Numerabitis ergo ab altero die sabbati, in quo obtulistis manipulum primitiarum, septem hebdomadas plenas,
16 usque ad alteram diem expletionis hebdomadae septimae, id est, quinquaginta dies : et sic offeretis sacrificium novum Domino
17 ex omnibus habitaculis vestris, panes primitiarum duos de duabus decimis similae fermentatae, quos coquetis in primitias Domini.
18 Offeretisque cum panibus septem agnos immaculatos anniculos, et vitulum de armento unum, et arietes duos, et erunt in holocaustum cum libamentis suis, in odorem suavissimum Domini.
19 Facietis et hircum pro peccato, duosque agnos anniculos hostias pacificorum.
20 Cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino, cedent in usum ejus.
21 Et vocabitis hunc diem celeberrimum, atque sanctissimum : omne opus servile non facietis in eo. Legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis, et generationibus vestris.
22 Postquam autem messueritis segetem terrae vestrae, nec secabitis eam usque ad solum, nec remanentes spicas colligetis : sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas. Ego sum Dominus Deus vester.
23 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
24 Loquere filiis Israel : Mense septimo, prima die mensis, erit vobis sabbatum, memoriale, clangentibus tubis, et vocabitur sanctum :
25 omne opus servile non facietis in eo, et offeretis holocaustum Domino.
26 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
27 Decimo die mensis hujus septimi, dies expiationum erit celeberrimus, et vocabitur sanctus : affligetisque animas vestras in eo, et offeretis holocaustum Domino.
28 Omne opus servile non facietis in tempore diei hujus : quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dominus Deus vester.
29 Omnis anima, quae afflicta non fuerit die hac, peribit de populis suis :
30 et quae operis quippiam fecerit, delebo eam de populo suo.
31 Nihil ergo operis facietis in eo : legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus, et habitationibus vestris.
32 Sabbatum requietionis est, et affligetis animas vestras die nono mensis : a vespera usque ad vesperam celebrabitis sabbata vestra.
33 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
34 Loquere filiis Israel : A quintodecimo die mensis hujus septimi, erunt feriae tabernaculorum septem diebus Domino.
35 Dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus : omne opus servile non facietis in eo.
36 Et septem diebus offeretis holocausta Domino. Dies quoque octavus erit celeberrimus, atque sanctissimus, et offeretis holocaustum Domino : est enim coetus atque collectae : omne opus servile non facietis in eo.
37 Hae sunt feriae Domini, quas vocabitis celeberrimas atque sanctissimas, offeretisque in eis oblationes Domino, holocausta et libamenta juxta ritum uniuscujusque diei :
38 exceptis sabbatis Domini, donisque vestris, et quae offeretis ex voto, vel quae sponte tribuetis Domino.
39 A quintodecimo ergo die mensis septimi, quando congregaveritis omnes fructus terrae vestrae, celebrabitis ferias Domini septem diebus : die primo et die octavo erit sabbatum, id est, requies.
40 Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimae, spatulasque palmarum, et ramos ligni densarum frondium, et salices de torrente, et laetabimini coram Domino Deo vestro.
41 Celebrabitisque solemnitatem ejus septem diebus per annum : legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Mense septimo festa celebrabitis,
42 et habitabitis in umbraculis septem diebus : omnis, qui de genere est Israel, manebit in tabernaculis,
43 ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israel, cum educerem eos de terra Aegypti. Ego Dominus Deus vester.
44 Locutusque est Moyses super solemnitatibus Domini ad filios Israel.
|