Latin Vulgate Bible

< prev Book of Genesis next >
< prev Chapter 16 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50

Abram marrieth Agar, who bringeth forth Ismael.

 1 Igitur Sarai, uxor Abram, non genuerat liberos : sed habens ancillam aegyptiam nomine Agar,  2 dixit marito suo : Ecce, conclusit me Dominus, ne parerem. Ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios. Cumque ille acquiesceret deprecanti,  3 tulit Agar aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan : et dedit eam viro suo uxorem.  4 Qui ingressus est ad eam. At illa concepisse se videns, despexit dominam suam.  5 Dixitque Sarai ad Abram : Inique agis contra me : ego dedi ancillam meam in sinum tuum, quae videns quod conceperit, despectui me habet : judicet Dominus inter me et te.

 6 Cui respondens Abram : Ecce, ait, ancilla tua in manu tua est, utere ea ut libet. Affligente igitur eam Sarai, fugam iniit.  7 Cumque invenisset eam angelus Domini juxta fontem aquae in solitudine, qui est in via Sur in deserto,  8 dixit ad illam : Agar ancilla Sarai, unde venis? et quo vadis? Quae respondit : A facie Sarai dominae meae ego fugio.  9 Dixitque ei angelus Domini : Revertere ad dominam tuam, et humiliare sub manu illius.  10 Et rursum : Multiplicans, inquit, multiplicabo semen tuum, et non numerabitur prae multitudine.

 11 Ac deinceps : Ecce, ait, concepisti, et paries filium : vocabisque nomen ejus Ismael, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam.  12 Hic erit ferus homo : manus ejus contra omnes, et manus omnium contra eum : et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula.  13 Vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam : Tu Deus qui vidisti me. Dixit enim : Profecto hic vidi posteriora videntis me.  14 Propterea appellavit puteum illum Puteum viventis et videntis me. Ipse est inter Cades et Barad.  15 Peperitque Agar Abrae filium : qui vocavit nomen ejus Ismael.

 16 Octoginta et sex annorum erat Abram quando peperit ei Agar Ismaelem.

< prev Book of Genesis next >
< prev Chapter 16 next >

 
TOP OF PAGE