DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | 1st Book Of Kings (1 Samuel) | >
< previous | Chapter 3 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31

Samuel is four times called by the Lord: who revealeth to him the evil that shall fall on Heli, and his house.

[1] Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli, et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis, non erat visio manifesta. [2] Factum est ergo in die quadam, Heli jacebat in loco suo, et oculi ejus caligaverant, nec poterat videre: [3] lucerna Dei antequam extingueretur, Samuel dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei. [4] Et vocavit Dominus Samuel. Qui respondens, ait: Ecce ego. [5] Et cucurrit ad Heli, et dixit: Ecce ego: vocasti enim me. Qui dixit: Non vocavi: revertere, et dormi. Et abiit, et dormivit.

[6] Et adjecit Dominus rursum vocare Samuelem. Consurgensque Samuel, abiit ad Heli, et dixit: Ecce ego: quia vocasti me. Qui respondit: Non vocavi te, fili mi: revertere et dormi. [7] Porro Samuel necdum sciebat Dominum, neque revelatus fuerat ei sermo Domini. [8] Et adjecit Dominus, et vocavit adhuc Samuelem tertio. Qui consurgens abiit ad Heli, [9] et ait: Ecce ego: quia vocasti me. Intellexit ergo Heli quia Dominus vocaret puerum: et ait ad Samuelem: Vade, et dormi: et si deinceps vocaverit te, dices: Loquere, Domine, quia audit servus tuus. Abiit ergo Samuel, et dormivit in loco suo. [10] Et venit Dominus, et stetit: et vocavit, sicut vocaverat secundo: Samuel, Samuel. Et ait Samuel: Loquere, Domine, quia audit servus tuus.

[11] Et dixit Dominus ad Samuelem: Ecce ego facio verbum in Israel: quod quicumque audierit, tinnient ambae aures ejus. [12] In die illa suscitabo adversum Heli omnia quae locutus sum super domum ejus: incipiam, et complebo. [13] Praedixi enim ei quod judicaturus essem domum ejus in aeternum, propter iniquitatem, eo quod noverat indigne agere filios suos, et non corripuerit eos. [14] Idcirco juravi domui Heli quod non expietur iniquitas domus ejus victimis et muneribus usque in aeternum. [15] Dormivit autem Samuel usque mane, aperuitque ostia domus Domini. Et Samuel timebat indicare visionem Heli.

[16] Vocavit ergo Heli Samuelem, et dixit: Samuel fili mi? Qui respondens ait: Praesto sum. [17] Et interrogavit eum: Quis est sermo, quem locutus est Dominus ad te? oro te ne celaveris me: haec faciat tibi Deus, et haec addat, si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis, quae dicta sunt tibi. [18] Indicavit itaque ei Samuel universos sermones, et non abscondit ab eo. Et ille respondit: Dominus est: quod bonum est in oculis suis faciat. [19] Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo, et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram. [20] Et cognovit universus Israel, a Dan usque Bersabee, quod fidelis Samuel propheta esset Domini.

[21] Et addidit Dominus ut appareret in Silo, quoniam revelatus fuerat Dominus Samueli in Silo, juxta verbum Domini. Et evenit sermo Samuelis universo Israeli.

< previous | Chapter 3 | next >