DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | 1st Book Of Kings (1 Samuel) | >
< previous | Chapter 24 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31

Saul seeketh David in the wilderness of Engaddi: he goeth into a cave where David hath him in his power.

[1] Ascendit ergo David inde: et habitavit in locis tutissimis Engaddi. [2] Cumque reversus esset Saul, postquam persecutus est Philisthaeos, nuntiaverunt ei, dicentes: Ecce, David in deserto est Engaddi. [3] Assumens ergo Saul tria millia electorum virorum ex omni Israel, perrexit ad investigandum David et viros ejus, etiam super abruptissimas petra, quae solis ibicibus perviae sunt. [4] Et venit ad caulas ovium, quae se offerebant vianti: eratque ibi spelunca, quam ingressus est Saul, ut purgaret ventrem: porro David et viri ejus in interiore parte speluncae latebant. [5] Et dixerunt servi David ad eum: Ecce dies, de qua locutus est Dominus ad te: Ego tradam tibi inimicum tuum, ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis. Surrexit ergo David, et praecidit oram chlamydis Saul silenter.

[6] Post haec percussit cor suum David, eo quod abscidisset oram chlamydis Saul. [7] Dixitque ad viros suos: Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hanc rem domino meo, christo Domini, ut mittam manum meam in eum, quia christus Domini est. [8] Et confregit David viros suos sermonibus, et non permisit eos ut consurgerent in Saul: porro Saul exsurgens de spelunca, pergebat coepto itinere. [9] Surrexit autem et David post eum: et egressus de spelunca, clamavit post tergum Saul, dicens: Domine mi rex. Et respexit Saul post se: et inclinans se David pronus in terram adoravit, [10] dixitque ad Saul: Quare audis verba hominum loquentium, David quaerit malum adversum te?

[11] Ecce hodie viderunt oculi tui, quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca: et cogitavi ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus: dixi enim: Non extendam manum meam in dominum meum, quia christus Domini est. [12] Quin potius pater mi, vide, et cognosce oram chlamydis tuae in manu mea: quoniam cum praescinderem summitatem chlamydis tuae, nolui extendere manum meam in te: animadverte, et vide, quoniam non est in manu mea malum, neque iniquitas, neque peccavi in te: tu autem insidiaris animae meae ut auferas eam. [13] Judicet Dominus inter me et te, et ulciscatur me Dominus ex te: manus autem mea non sit in te. [14] Sicut et in proverbio antiquo dicitur: Ab impiis egredietur impietas: manus ergo mea non sit in te. [15] Quem persequeris, rex Israel? quem persequeris? canem mortuum persequeris, et pulicem unum.

[16] Sit Dominus judex, et judicet inter me et te: et videat, et judicet causam meam, et eruat me de manu tua. [17] Cum autem complesset David loquens sermones hujuscemodi ad Saul, dixit Saul: Numquid vox haec tua est fili mi David? Et levavit Saul vocem suam, et flevit: [18] dixitque ad David: Justior tu es quam ego: tu enim tribuisti mihi bona: ego autem reddidi tibi mala. [19] Et tu indicasti hodie quae feceris mihi bona: quomodo tradiderit me Dominus in manum tuam, et non occideris me. [20] Quis enim cum invenerit inimicum suum, dimittet eum in via bona? Sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod hodie operatus es in me.

[21] Et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis, et habiturus in manu tua regnum Israel: [22] jura mihi in Domino, ne deleas semen meum post me, neque auferas nomen meum de domo patris mei. [23] Et juravit David Sauli. Abiit ergo Saul in domum suam: et David et viri ejus ascenderunt ad tutiora loca.

< previous | Chapter 24 | next >