Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Judges   next >
< previous   Chapter 11   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21

Jephte is made ruler of the people of Galaad: he first pleads their cause against the Ammonites; then making a vow obtains a signal victory; he performs his vow.

[1] Fuit illo Jephte Galaadites vir fortissimus atque pugnator, filius mulieris meretricis, qui natus est de Galaad. [2] Habuit autem Galaad uxorem, de qua suscepit filios : qui postquam creverant, ejecerunt Jephte, dicentes : Haeres in domo patris nostri esse non poteris, quia de altera matre natus es. [3] Quos ille fugiens atque devitans, habitavit in terra Tob : congregatique sunt ad eum viri inopes, et latrocinantes, et quasi principem sequebantur. [4] In illis diebus pugnabant filii Ammon contra Israel. [5] Quibus acriter instantibus perrexerunt majores natu de Galaad, ut tollerent in auxilium sui Jephte de terra Tob :

[6] dixeruntque ad eum : Veni et esto princeps noster, et pugna contra filios Ammon. [7] Quibus ille respondit : Nonne vos estis, qui odistis me, et ejecistis de domo patris mei, et nunc venistis ad me necessitate compulsi? [8] Dixeruntque principes Galaad ad Jephte : Ob hanc igitur causam nunc ad te venimus, ut proficiscaris nobiscum, et pugnes contra filios Ammon, sisque dux omnium qui habitant in Galaad. [9] Jephte quoque dixit eis : Si vere venistis ad me, ut pugnem pro vobis contra filios Ammon, tradideritque eos Dominus in manus meas, ego ero vester princeps? [10] Qui responderunt ei : Dominus, qui haec audit, ipse mediator ac testis est quod nostra promissa faciemus.

[11] Abiit itaque Jephte cum principibus Galaad, fecitque eum omnis populus principem sui. Locutusque est Jephte omnes sermones suos coram Domino in Maspha. [12] Et misit nuntios ad regem filiorum Ammon, qui ex persona sua dicerent : Quid mihi et tibi est, quia venisti contra me, ut vastares terram meam? [13] Quibus ille respondit : Quia tulit Israel terram meam, quando ascendit de Aegypto, a finibus Arnon usque Jaboc atque Jordanem : nunc ergo cum pace redde mihi eam. [14] Per quos rursum mandavit Jephte, et imperavit eis ut dicerent regi Ammon : [15] Haec dicit Jephte : Non tulit Israel terram Moab, nec terram filiorum Ammon :

[16] sed quando de Aegypto conscenderunt, ambulavit per solitudinem usque ad mare Rubrum, et venit in Cades. [17] Misitque nuntios ad regem Edom, dicens : Dimitte me ut transeam per terram tuam. Qui noluit acquiescere precibus ejus. Misit quoque ad regem Moab, qui et ipse transitum praebere contempsit. Mansit itaque in Cades, [18] et circuivit ex latere terram Edom, et terram Moab : venitque contra orientalem plagam terrae Moab, et castrametatus est trans Arnon : nec voluit intrare terminos Moab : Arnon quippe confinium est terrae Moab. [19] Misit itaque Israel nuntios ad Sehon regem Amorrhaeorum, qui habitabat in Hesebon, et dixerunt ei : Dimitte ut transeam per terram tuam usque ad fluvium. [20] Qui et ipse Israel verba despiciens, non dimisit eum transire per terminos suos : sed infinita multitudine congregata, egressus est contra eum in Jasa, et fortiter resistebat.

[21] Tradiditque eum Dominus in manus Israel cum omni exercitu suo : qui percussit eum, et possedit omnem terram Amorrhaei habitatoris regionis illius, [22] et universos fines ejus, de Arnon usque Jaboc, et de solitudine usque ad Jordanem. [23] Dominus ergo Deus Israel subvertit Amorrhaeum, pugnante contra illum populo suo Israel, et tu nunc vos possidere terram ejus? [24] nonne ea quae possidet Chamos deus tuus, tibi jure debentur? quae autem Dominus Deus noster victor obtinuit, in nostram cedent possessionem : [25] nisi forte melior es Balac filio Sephor rege Moab : aut docere potes, quod jurgatus sit contra Israel, et pugnaverit contra eum,

[26] quando habitavit in Hesebon, et viculis ejus, et in Aroer, et villis illius, vel in cunctis civitatibus juxta Jordanem, per trecentos annos. Quare tanto tempore nihil super hac repetitione tentastis? [27] Igitur non ego pecco in te, sed tu contra me male agis, indicens mihi bella non justa. Judicet Dominus arbiter hujus diei inter Israel, et inter filios Ammon. [28] Noluitque acquiescere rex filiorum Ammon verbis Jephte, quae per nuntios mandaverat. [29] Factus est ergo super Jephte spiritus Domini, et circuiens Galaad, et Manasse, Maspha quoque Galaad, et inde transiens ad filios Ammon, [30] votum vovit Domino, dicens : Si tradideris filios Ammon in manus meas,

[31] quicumque primus fuerit egressus de foribus domus meae, mihique occurrerit revertenti cum pace a filiis Ammon, eum holocaustum offeram Domino. [32] Transivitque Jephte ad filios Ammon, ut pugnaret contra eos : quos tradidit Dominus in manus ejus. [33] Percussitque ab Aroer usque dum venias in Mennith, viginti civitates, et usque ad Abel, quae est vineis consita, plaga magna nimis : humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israel. [34] Revertente autem Jephte in Maspha domum suam, occurrit ei unigenita filia sua cum tympanis et choris : non enim habebat alios liberos. [35] Qua visa, scidit vestimenta sua, et ait : Heu me, filia mea! decepisti me, et ipsa decepta es : aperui enim os meum ad Dominum, et aliud facere non potero.

[36] Cui illa respondit : Pater mi, si aperuisti os tuum ad Dominum, fac mihi quodcumque pollicitus es, concessa tibi ultione atque victoria de hostibus tuis. [37] Dixitque ad patrem : Hoc solum mihi praesta quod deprecor : dimitte me ut duobus mensibus circumeam montes, et plangam virginitatem meam cum sodalibus meis. [38] Cui ille respondit : Vade. Et dimisit eam duobus mensibus. Cumque abiisset cum sociis ac sodalibus suis, flebat virginitatem suam in montibus. [39] Expletisque duobus mensibus, reversa est ad patrem suum, et fecit ei sicut voverat, quae ignorabat virum. Exinde mos increbruit in Israel, ut consuetudo servata est : [40] ut post anni circulum conveniant in unum filiae Israel, et plangant filiam Jephte Galaaditae diebus quatuor.

< previous   Book Of Judges   next >
< previous   Chapter 11   next >