Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Epistle Of Saint Paul To The Hebrews   next >
< previous   Chapter 8   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13              

More of the excellence of the priesthood of Christ and of the New Testament.

[1] Capitulum autem super ea quae dicuntur : Talem habemus pontificem, qui consedit in dextera sedis magnitudinis in caelis, [2] sanctorum minister, et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, et non homo. [3] Omnis enim pontifex ad offerendum munera, et hostias constituitur : unde necesse est et hunc habere aliquid, quod offerat. [4] Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos : cum essent qui offerent secundum legem munera, [5] qui exemplari, et umbrae deserviunt caelestium. Sicut responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum : Vide ( inquit) omnia facito secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte.

[6] Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est. [7] Nam si illud prius culpa vacasset, non utique secundi locus inquireretur. [8] Vituperans enim eos dicit : Ecce dies venient, dicit Dominus : et consummabo super domum Israel, et super domum Juda, testamentum novum, [9] non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem illos de terra Aegypti : quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo : et ego neglexi eos, dicit Dominus. [10] Quia hoc est testamentum quod disponam domui Israel post dies illos, dicit Dominus : dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas : et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum :

[11] et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens : Cognosce Dominum : quoniam omnes scient me a minore usque ad majorem eorum : [12] quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum jam non memorabor. [13] Dicendo autem novum : veteravit prius. Quod autem antiquatur, et senescit, prope interitum est.

< previous   Epistle Of Saint Paul To The Hebrews   next >
< previous   Chapter 8   next >