Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Epistle Of Saint Paul To The Hebrews | >
< previous | Chapter 8 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13

More of the excellence of the priesthood of Christ and of the New Testament.

[1] Capitulum autem super ea quae dicuntur: Talem habemus pontificem, qui consedit in dextera sedis magnitudinis in caelis, [2] sanctorum minister, et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, et non homo. [3] Omnis enim pontifex ad offerendum munera, et hostias constituitur: unde necesse est et hunc habere aliquid, quod offerat. [4] Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos: cum essent qui offerent secundum legem munera, [5] qui exemplari, et umbrae deserviunt caelestium. Sicut responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum: Vide (inquit) omnia facito secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte.

[6] Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est. [7] Nam si illud prius culpa vacasset, non utique secundi locus inquireretur. [8] Vituperans enim eos dicit: Ecce dies venient, dicit Dominus: et consummabo super domum Israel, et super domum Juda, testamentum novum, [9] non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem illos de terra Aegypti: quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo: et ego neglexi eos, dicit Dominus. [10] Quia hoc est testamentum quod disponam domui Israel post dies illos, dicit Dominus: dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas: et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum:

[11] et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum: quoniam omnes scient me a minore usque ad majorem eorum: [12] quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum jam non memorabor. [13] Dicendo autem novum: veteravit prius. Quod autem antiquatur, et senescit, prope interitum est.

< previous | Chapter 8 | next >