Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Epistle Of Saint Paul To The Hebrews   next >
< previous   Chapter 7   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13              

The priesthood of Christ according to the order of Melchisedech excels the Levitical priesthood and puts an end both to that and to the law.

[1] Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahae regresso a caede regum, et benedixit ei : [2] cui et decimas omnium divisit Abraham : primum quidem qui interpretatur rex justitiae : deinde autem et rex Salem, quod est, rex pacis, [3] sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitae habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum. [4] Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimas dedit de praecipuis Abraham patriarcha. [5] Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est, a fratribus suis : quamquam et ipsi exierint de lumbis Abrahae.

[6] Cujus autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham, et hunc, qui habebat repromissiones, benedixit. [7] Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur. [8] Et hic quidem, decimas morientes homines accipiunt : ibi autem contestatur, quia vivit. [9] Et ( ut ita dictum sit) per Abraham, et Levi, qui decimas accepit, decimatus est : [10] adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech.

[11] Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat ( populus enim sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech, alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici? [12] Translato enim sacerdotio, necesse erat ut et legis translatio fiat. [13] In quo enim haec dicuntur, de alia tribu est, de qua nullus altari praesto fuit. [14] Manifestum est enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster : in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est. [15] Et amplius adhuc manifestum est : si secundum similitudinem Melchisedech exsurgat alius sacerdos,

[16] qui non secundum legem mandati carnalis factus est, sed secundum virtutem vitae insolubilis. [17] Contestatur enim : Quoniam tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech. [18] Reprobatio quidem fit praecedentis mandati, propter infirmitatem ejus, et inutilitatem : [19] nihil enim ad perfectum adduxit lex : introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum. [20] Et quantum est non sine jurejurando ( alii quidem sine jurejurando sacerdotes facti sunt,

[21] hic autem cum jurejurando per eum, qui dixit ad illum : Juravit Dominus, et non poenitebit eum : tu es sacerdos in aeternum) : [22] in tantum melioris testamenti sponsor factus est Jesus. [23] Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere : [24] hic autem eo quod maneat in aeternum, sempiternum habet sacerdotium. [25] Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum : semper vivens ad interpellandum pro nobis.

[26] Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior caelis factus : [27] qui non habet necessitatem quotidie, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi : hoc enim fecit semel, seipsum offerendo. [28] Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes : sermo autem jurisjurandi, qui post legem est, Filium in aeternum perfectum.

< previous   Epistle Of Saint Paul To The Hebrews   next >
< previous   Chapter 7   next >