|
The priesthood of Christ according to the order of Melchisedech excels the Levitical priesthood and puts an end both to that and to the law.
[1] Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahae regresso a caede regum, et benedixit ei:
[2] cui et decimas omnium divisit Abraham: primum quidem qui interpretatur rex justitiae: deinde autem et rex Salem, quod est, rex pacis,
[3] sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitae habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum.
[4] Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimas dedit de praecipuis Abraham patriarcha.
[5] Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est, a fratribus suis: quamquam et ipsi exierint de lumbis Abrahae.
[6] Cujus autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham, et hunc, qui habebat repromissiones, benedixit.
[7] Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur.
[8] Et hic quidem, decimas morientes homines accipiunt: ibi autem contestatur, quia vivit.
[9] Et (ut ita dictum sit) per Abraham, et Levi, qui decimas accepit, decimatus est:
[10] adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech.
[11] Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech, alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici?
[12] Translato enim sacerdotio, necesse erat ut et legis translatio fiat.
[13] In quo enim haec dicuntur, de alia tribu est, de qua nullus altari praesto fuit.
[14] Manifestum est enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster: in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est.
[15] Et amplius adhuc manifestum est: si secundum similitudinem Melchisedech exsurgat alius sacerdos,
[16] qui non secundum legem mandati carnalis factus est, sed secundum virtutem vitae insolubilis.
[17] Contestatur enim: Quoniam tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech.
[18] Reprobatio quidem fit praecedentis mandati, propter infirmitatem ejus, et inutilitatem:
[19] nihil enim ad perfectum adduxit lex: introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum.
[20] Et quantum est non sine jurejurando (alii quidem sine jurejurando sacerdotes facti sunt,
[21] hic autem cum jurejurando per eum, qui dixit ad illum: Juravit Dominus, et non poenitebit eum: tu es sacerdos in aeternum):
[22] in tantum melioris testamenti sponsor factus est Jesus.
[23] Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere:
[24] hic autem eo quod maneat in aeternum, sempiternum habet sacerdotium.
[25] Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum: semper vivens ad interpellandum pro nobis.
[26] Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior caelis factus:
[27] qui non habet necessitatem quotidie, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi: hoc enim fecit semel, seipsum offerendo.
[28] Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes: sermo autem jurisjurandi, qui post legem est, Filium in aeternum perfectum.
|