Christ is more excellent than Moses. Wherefore we must adhere to him by faith and obedience.
[1] Unde, fratres sancti, vocationis caelestis participes, considerate Apostolum, et pontificem confessionis nostrae Jesum :
[2] qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in omni domo ejus.
[3] Amplioris enim gloriae iste prae Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam.
[4] Omnis namque domus fabricatur ab aliquo : qui autem omnia creavit, Deus est.
[5] Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum, quae dicenda erant :
[6] Christus vero tamquam filius in domo sua : quae domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus.
[7] Quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus : Hodie si vocem ejus audieritis,
[8] nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto,
[9] ubi tentaverunt me patres vestri : probaverunt, et viderunt opera mea
[10] quadraginta annis : propter quod infensus fui generationi huic, et dixi : Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas,
[11] sicut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam.
[12] Videte fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo :
[13] sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati.
[14] Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiae ejus usque ad finem firmum retineamus.
[15] Dum dicitur : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione.
[16] Quidam enim audientes exacerbaverunt : sed non universi qui profecti sunt ex Aegypto per Moysen.
[17] Quibus autem infensus est quadraginta annis? nonne illis qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto?
[18] Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt?
[19] Et videmus, quia non potuerunt introire propter incredulitatem.
|