Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Epistle Of Saint Paul To Titus   next >
< previous   Chapter 3   next >
01 02 03                                  

Other instructions and directions for life and doctrine.

[1] Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse : [2] neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. [3] Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem. [4] Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei, [5] non ex operibus justitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti,

[6] quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum : [7] ut justificati gratia ipsius, haeredes simus secundum spem vitae aeternae. [8] Fidelis sermo est : et de his volo te confirmare : ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo. Haec sunt bona, et utilia hominibus. [9] Stultas autem quaestiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita : sunt enim inutiles, et vanae. [10] Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita :

[11] sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus. [12] Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim : ibi enim statui hiemare. [13] Zenam legisperitum et Apollo sollicite praemitte, ut nihil illis desit. [14] Discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios : ut non sint infructuosi. [15] Salutant te qui mecum sunt omnes : saluta eos qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.

< previous   Epistle Of Saint Paul To Titus   next >
< previous   Chapter 3   next >