Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Epistle Of Saint Paul To Titus | >
< previous | Chapter 3 | next >
01  02  03

Other instructions and directions for life and doctrine.

[1] Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse: [2] neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. [3] Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem. [4] Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei, [5] non ex operibus justitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti,

[6] quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum: [7] ut justificati gratia ipsius, haeredes simus secundum spem vitae aeternae. [8] Fidelis sermo est: et de his volo te confirmare: ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo. Haec sunt bona, et utilia hominibus. [9] Stultas autem quaestiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita: sunt enim inutiles, et vanae. [10] Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita:

[11] sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus. [12] Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim: ibi enim statui hiemare. [13] Zenam legisperitum et Apollo sollicite praemitte, ut nihil illis desit. [14] Discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios: ut non sint infructuosi. [15] Salutant te qui mecum sunt omnes: saluta eos qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.

< previous | Chapter 3 | next >