DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | 2nd Epistle Of Saint Paul To Timothy | >
< previous | Chapter 3 | next >
01  02  03  04

The character of heretics of latter days. He exhorts Timothy to constancy. Of the great profit of the knowledge of the scriptures.

[1] Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa: [2] erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, [3] sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, [4] proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei: [5] habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita:

[6] ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis desideriis: [7] semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes. [8] Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi: ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem; [9] sed ultra non proficient: insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit. [10] Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam,

[11] persecutiones, passiones: qualia mihi facta sunt Antiochiae, Iconii, et Lystris: quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dominus. [12] Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur. [13] Mali autem homines et seductores proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes. [14] Tu vero permane in iis quae didicisti, et credita sunt tibi: sciens a quo didiceris: [15] et quia ab infantia sacras litteras nosti, quae te possunt instruere ad salutem, per fidem quae est in Christo Jesu.

[16] Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, et erudiendum in justitia: [17] ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.

< previous | Chapter 3 | next >