He exhorts him to diligence in his office and patience in suffering. The danger of the delusions of heretics.
[1] Tu ergo fili mi, confortare in gratia, quae est in Christo Jesu :
[2] et quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erant et alios docere.
[3] Labora sicut bonus miles Christi Jesu.
[4] Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus : ut ei placeat, cui se probavit.
[5] Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit.
[6] Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere.
[7] Intellige quae dico : dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.
[8] Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum,
[9] in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans : sed verbum Dei non est alligatum.
[10] Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Jesu, cum gloria caelesti.
[11] Fidelis sermo : nam si commortui sumus, et convivemus :
[12] si sustinebimus, et conregnabimus : si negaverimus, et ille negabit nos :
[13] si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest.
[14] Haec commone, testificans coram Domino. Noli contendere verbis : ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium.
[15] Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.
[16] Profana autem et vaniloquia devita : multum enim proficiunt ad impietatem :
[17] et sermo eorum ut cancer serpit : ex quibus est Hymenaeus et Philetus,
[18] qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse jam factam, et subverterunt quorumdam fidem.
[19] Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc : cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini.
[20] In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia : et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in contumeliam.
[21] Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum.
[22] Juvenilia autem desideria fuge, sectare vero justitiam, fidem, spem, caritatem, et pacem cum iis qui invocant Dominum de corde puro.
[23] Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita : sciens quia generant lites.
[24] Servum autem Domini non oportet litigare : sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem,
[25] cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati, nequando Deus det illis poenitentiam ad cognoscendam veritatem,
[26] et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.
|