Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | 1st Epistle Of Saint Paul To The Thessalonians | >
< previous | Chapter 5 | next >
01  02  03  04  05

The day of the Lord shall come when least expected. Exhortations to several duties.

[1] De temporibus autem, et momentis, fratres, non indigetis ut scribamus vobis. [2] Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet: [3] cum enim dixerint, Pax et securitas: tunc repentius eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient. [4] Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos die illa tamquam fur comprehendat: [5] omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei: non sumus noctis, neque tenebrarum.

[6] Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus, et sobrii simus. [7] Qui enim dormiunt, nocte dormiunt: et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt. [8] Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis, et galeam spem salutis: [9] quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum, [10] qui mortuus est pro nobis: ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus.

[11] Propter quod consolamini invicem, et aedificate alterutrum, sicut et facitis. [12] Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et praesunt vobis in Domino, et monent vos, [13] ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum: pacem habete cum eis. [14] Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. [15] Videte ne quis malum pro malo alicui reddat: sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes.

[16] Semper gaudete. [17] Sine intermissione orate. [18] In omnibus gratias agite: haec est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis. [19] Spiritum nolite extinguere. [20] Prophetias nolite spernere.

[21] Omnia autem probate: quod bonum est tenete. [22] Ab omni specie mala abstinete vos. [23] Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia: ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur. [24] Fidelis est, qui vocavit vos: qui etiam faciet. [25] Fratres, orate pro nobis.

[26] Salutate fratres omnes in osculo sancto. [27] Adjuro vos per Dominum ut legatur epistola haec omnibus sanctis fratribus. [28] Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Amen.

< previous | Chapter 5 | next >