Latin Vulgate (Clementine)
< previous   1st Epistle Of Saint Paul To The Thessalonians   next >
< previous   Chapter 5   next >
01 02 03 04 05                              

The day of the Lord shall come when least expected. Exhortations to several duties.

[1] De temporibus autem, et momentis, fratres, non indigetis ut scribamus vobis. [2] Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet : [3] cum enim dixerint, Pax et securitas : tunc repentius eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient. [4] Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos die illa tamquam fur comprehendat : [5] omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei : non sumus noctis, neque tenebrarum.

[6] Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus, et sobrii simus. [7] Qui enim dormiunt, nocte dormiunt : et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt. [8] Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis, et galeam spem salutis : [9] quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum, [10] qui mortuus est pro nobis : ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus.

[11] Propter quod consolamini invicem, et aedificate alterutrum, sicut et facitis. [12] Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et praesunt vobis in Domino, et monent vos, ... [13] ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum : pacem habete cum eis. ... [14] Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. ... [15] Videte ne quis malum pro malo alicui reddat : sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes.

... [16] Semper gaudete. ... [17] Sine intermissione orate. ... [18] In omnibus gratias agite : haec est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis. ... [19] Spiritum nolite extinguere. ... [20] Prophetias nolite spernere.

... [21] Omnia autem probate : quod bonum est tenete. ... [22] Ab omni specie mala abstinete vos. ... [23] Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia : ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur. ... [24] Fidelis est, qui vocavit vos : qui etiam faciet. ... [25] Fratres, orate pro nobis.

... [26] Salutate fratres omnes in osculo sancto. ... [27] Adjuro vos per Dominum ut legatur epistola haec omnibus sanctis fratribus. ... [28] Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Amen.

< previous   1st Epistle Of Saint Paul To The Thessalonians   next >
< previous   Chapter 5   next >