|
He gives thanks for the grace bestowed upon the Colossians and prays for them. Christ is the head of the church and the peacemaker through his blood. Paul is his minister.
[1] Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater:
[2] eis, qui sunt Colossis, sanctis, et fidelibus fratribus in Christo Jesu.
[3] Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Gratias agimus Deo, et Patri Domini nostri Jesu Christi semper pro vobis orantes:
[4] audientes fidem vestram in Christo Jesu, et dilectionem quam habetis in sanctos omnes
[5] propter spem, quae reposita est vobis in caelis: quam audistis in verbo veritatis Evangelii:
[6] quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, et fructificat, et crescit sicut in vobis, ex ea die, qua audistis, et cognovistis gratiam Dei in veritate,
[7] sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi Jesu,
[8] qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in spiritu.
[9] Ideo et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes, et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis ejus, in omni sapientia et intellectu spiritali:
[10] ut ambuletis digne Deo per omnia placentes: in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei:
[11] in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus, in omni patientia et longanimitate cum gaudio,
[12] gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine:
[13] qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suae,
[14] in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum:
[15] qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae:
[16] quoniam in ipso condita sunt universa in caelis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates: omnia per ipsum et in ipso creata sunt:
[17] et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant.
[18] Et ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est principium, primogenitus ex mortuis: ut sit in omnibus ipse primatum tenens:
[19] quia in ipso complacuit, omnem plenitudinem inhabitare:
[20] et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quae in terris, sive quae in caelis sunt.
[21] Et vos cum essetis aliquando alienati, et inimici sensu in operibus malis:
[22] nunc autem reconciliavit in corpore carnis ejus per mortem, exhibere vos sanctos, et immaculatos, et irreprehensibiles coram ipso:
[23] si tamen permanetis in fide fundati, et stabiles, et immobiles a spe Evangelii, quod audistis, quod praedicatum est in universa creatura, quae sub caelo est, cujus factus sum ego Paulus minister.
[24] Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea quae desunt passionem Christi, in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia:
[25] cujus factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quae data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei:
[26] mysterium, quod absconditum fuit a saeculis, et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis ejus,
[27] quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti hujus in gentibus, quod est Christus, in vobis spes gloriae,
[28] quem nos annuntiamus, corripientes omnem hominem, et docentes omnem hominem, in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Jesu:
[29] in quo et laboro, certando secundum operationem ejus, quam operatur in me in virtute.
|