|
He exhorts them to perseverance in all good and acknowledges their charitable contributions to him.
[1] Itaque fratres mei carissimi, et desideratissimi, gaudium meum, et corona mea: sic state in Domino, carissimi.
[2] Evodiam rogo, et Syntychen deprecor, idipsum sapere in Domino.
[3] Etiam rogo et te, germane compar, adjuva illas, quae mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente, et ceteris adjutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitae.
[4] Gaudete in Domino semper: iterum dico gaudete.
[5] Modestia vestra nota sit omnibus hominibus: Dominus prope est.
[6] Nihil solliciti sitis: sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum.
[7] Et pax Dei, quae exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Jesu.
[8] De cetero fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque justa, quaecumque sancta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, siqua virtus, siqua laus disciplinae, haec cogitate.
[9] Quae et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, haec agite: et Deus pacis erit vobiscum.
[10] Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis: occupati autem eratis.
[11] Non quasi propter penuriam dico: ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse.
[12] Scio et humiliari, scio et abundare (ubique et in omnibus institutus sum): et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati.
[13] Omnia possum in eo qui me confortat.
[14] Verumtamen bene fecistis, communicantes tribulationi meae.
[15] Scitis autem et vos Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli:
[16] quia et Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis.
[17] Non quia quaero datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra.
[18] Habeo autem omnia, et abundo: repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quae misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo.
[19] Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu.
[20] Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum. Amen.
[21] Salutate omnem sanctum in Christo Jesu.
[22] Salutant vos, qui mecum sunt, fratres. Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Caesaris domo sunt.
[23] Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.
|