Duties of children and servants. The Christian's armour.
[1] Filii, obedite parentibus vestris in Domino : hoc enim justum est.
[2] Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione :
[3] ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram.
[4] Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros : sed educate illos in disciplina et correptione Domini.
[5] Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo :
[6] non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo,
[7] cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus :
[8] scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber.
[9] Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas : scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis : et personarum acceptio non est apud eum.
[10] De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus.
[11] Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli :
[12] quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae, in caelestibus.
[13] Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfeci stare.
[14] State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiae,
[15] et calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis,
[16] in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere :
[17] et galeam salutis assumite, et gladium spiritus ( quod est verbum Dei),
[18] per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu : et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis :
[19] et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii :
[20] pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui.
[21] Ut autem et vos sciatis quae circa me sunt, quid agam, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister in Domino :
[22] quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quae circa nos sunt, et consoletur corda vestra.
[23] Pax fratribus, et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo.
[24] Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in incorruptione. Amen.
|