Exhortations to a virtuous life. The mutual duties of man and wife, by the example of Christ and of the Church.
[1] Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi,
[2] et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.
[3] Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos :
[4] aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quae ad rem non pertinet : sed magis gratiarum actio.
... [5] Hoc enim scitote intelligentes : quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei.
... [6] Nemo vos seducat inanibus verbis : propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae.
... [7] Nolite ergo effici participes eorum.
... [8] Eratis enim aliquando tenebrae : nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate :
... [9] fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate :
... [10] probantes quid sit beneplacitum Deo :
... [11] et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite.
... [12] Quae enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere.
... [13] Omnia autem, quae arguuntur, a lumine manifestantur : omne enim, quod manifestatur, lumen est.
... [14] Propter quod dicit : Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.
... [15] Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis : non quasi insipientes,
... [16] sed ut sapientes : redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
... [17] Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quae sit voluntas Dei.
... [18] Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto,
... [19] loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino,
... [20] gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri,
... [21] subjecti invicem in timore Christi.
... [22] Mulieres viris suis subditae sint, sicut Domino :
... [23] quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiae : ipse, salvator corporis ejus.
... [24] Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus.
... [25] Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea,
... [26] ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquae in verbo vitae,
... [27] ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata.
... [28] Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit.
... [29] Nemo enim umquam carnem suam odio habuit : sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam :
... [30] quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus.
... [31] Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una.
... [32] Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia.
... [33] Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat : uxor autem timeat virum suum.
|