Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Epistle Of Saint Paul To The Ephesians   next >
< previous   Chapter 2   next >
01 02 03 04 05 06                            

All our good comes through Christ. He is our peace.

[1] Et vos, cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, [2] in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi hujus, secundum principem potestatis aeris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiae, [3] in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii irae, sicut et ceteri : [4] Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos, [5] et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo ( cujus gratia estis salvati),

... [6] et conresuscitavit, et consedere fecit in caelestibus in Christo Jesu : ... [7] ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae, in bonitate super nos in Christo Jesu. ... [8] Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis : Dei enim donum est : ... [9] non ex operibus, ut ne quis glorietur. ... [10] Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus.

... [11] Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne, manu facta : ... [12] quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israel, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo. ... [13] Nunc autem in Christo Jesu, vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. ... [14] Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens, inimicitias in carne sua, ... [15] legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem :

... [16] et reconciliet ambos in uno corpore, Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso. ... [17] Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis, qui prope. ... [18] Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem. ... [19] Ergo jam non estis hospites, et advenae : sed estis cives sanctorum, et domestici Dei, ... [20] superaedificati super fundamentum apostolorum, et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu :

... [21] in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino, ... [22] in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu.

< previous   Epistle Of Saint Paul To The Ephesians   next >
< previous   Chapter 2   next >