The great blessings we have received through Christ. He is the head of all the church.
[1] Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, omnibus sanctis qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Jesu.
[2] Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
[3] Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in caelestibus in Christo,
[4] sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in caritate.
[5] Qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum : secundum propositum voluntatis suae,
[6] in laudem gloriae gratiae suae, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo.
[7] In quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum secundum divitias gratiae ejus,
[8] quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia :
[9] ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae, secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo,
[10] in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quae in caelis et quae in terra sunt, in ipso;
[11] in quo etiam et nos sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum ejus qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suae :
[12] ut simus in laudem gloriae ejus nos, qui ante speravimus in Christo;
[13] in quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, Evangelium salutis vestrae, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto,
[14] qui est pignus haereditatis nostrae, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriae ipsius.
[15] Propterea et ego audiens fidem vestram, quae est in Domino Jesu, et dilectionem in omnes sanctos,
[16] non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis :
[17] ut Deus Domini nostri Jesu Christi, Pater gloriae, det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione ejus,
[18] illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quae sit spes vocationis ejus, et quae divitiae gloriae haereditatis ejus in sanctis,
[19] et quae sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credimus secundum operationem potentiae virtutis ejus,
[20] quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in caelestibus :
[21] supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro.
[22] Et omnia subjecit sub pedibus ejus : et ipsum dedit caput supra omnem ecclesiam,
[23] quae est corpus ipsius, et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur.
|