Christ has freed us from the servitude of the law. We are the freeborn sons of Abraham.
[1] Dico autem : quanto tempore haeres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium :
[2] sed sub tutoribus et actoribus est usque ad praefinitum tempus a patre :
[3] ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes.
[4] At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege,
[5] ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.
[6] Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem : Abba, Pater.
[7] Itaque jam non est servus, sed filius : quod si filius, et haeres per Deum.
[8] Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis, qui natura non sunt dii, serviebatis.
[9] Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo : quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis?
[10] Dies observatis, et menses, et tempora, et annos.
[11] Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis.
[12] Estote sicut ego, quia et ego sicut vos : fratres, obsecro vos. Nihil me laesistis.
[13] Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jampridem : et tentationem vestram in carne mea
[14] non sprevistis, neque respuistis : sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum.
[15] Ubi est ergo beatitudo vestra? testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi.
[16] Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis?
[17] Aemulantur vos non bene : sed excludere vos volunt, ut illos aemulemini.
[18] Bonum autem aemulamini in bono semper : et non tantum cum praesens sum apud vos.
[19] Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis :
[20] vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam : quoniam confundor in vobis.
[21] Dicite mihi qui sub lege vultis esse : legem non legistis?
[22] Scriptum est enim : Quoniam Abraham duos filios habuit : unum de ancilla, et unum de libera.
[23] Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est : qui autem de libera, per repromissionem :
[24] quae sunt per allegoriam dicta. Haec enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, quae est Agar :
[25] Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei quae nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis.
[26] Illa autem, quae sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater nostra.
[27] Scriptum est enim : Laetare sterilis, quae non paris; erumpe et clama, quae non parturis : quia multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum.
[28] Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus.
[29] Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum : ita et nunc.
[30] Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam, et filium ejus : non enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae.
[31] Itaque, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae : qua libertate Christus nos liberavit.
|