DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | 1st Epistle Of Saint Paul To The Corinthians | >
< previous | Chapter 8 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16

Though an idol be nothing, yet things offered up to idols are not to be eaten, for fear of scandal.

[1] De iis autem quae idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero aedificat. [2] Si quis autem se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire. [3] Si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo. [4] De escis autem quae idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus est Deus, nisi unus. [5] Nam etsi sunt qui dicantur dii sive in caelo, sive in terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi):

[6] nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum: et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum. [7] Sed non in omnibus est scientia. Quidam autem cum conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant: et conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur. [8] Esca autem nos non commendat Deo. Neque enim si manducaverimus, abundabimus: neque si non manducaverimus, deficiemus. [9] Videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmis. [10] Si enim quis viderit eum, qui habet scientiam, in idolio recumbentem: nonne conscientia ejus, cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum idolothyta?

[11] Et peribit infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est? [12] Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis. [13] Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem meum scandalizem.

< previous | Chapter 8 | next >