God's ministers are not to be judged. He reprehends their boasting of their preachers and describes the treatment the apostles every where met with.
[1] Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei.
[2] Hic jam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur.
[3] Mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die : sed neque meipsum judico.
[4] Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum : qui autem judicat me, Dominus est.
[5] Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus : qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium : et tunc laus erit unicuique a Deo.
[6] Haec autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo, propter vos : ut in nobis discatis, ne supra quam scriptum est, unus adversus alterum infletur pro alio.
[7] Quis enim te discernit? quid autem habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis?
[8] Jam saturati estis, jam divites facti estis : sine nobis regnatis : et utinam regnetis, ut et nos vobiscum regnemus.
[9] Puto enim quod Deus nos Apostolos novissimos ostendit, tamquam morti destinatos : quia spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus.
[10] Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo : nos infirmi, vos autem fortes : vos nobiles, nos autem ignobiles.
[11] Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis caedimur, et instabiles sumus,
[12] et laboramus operantes manibus nostris : maledicimur, et benedicimus : persecutionem patimur, et sustinemus :
[13] blasphemamur, et obsecramus : tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc.
[14] Non ut confundam vos, haec scribo, sed ut filios meos carissimos moneo.
[15] Nam si decem millia paedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui.
[16] Rogo ergo vos, imitatores mei estote, sicut et ego Christi.
[17] Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus carissimus, et fidelis in Domino : qui vos commonefaciet vias meas, quae sunt in Christo Jesu, sicut ubique in omni ecclesia doceo.
[18] Tamquam non venturus sim ad vos, sic inflati sunt quidam.
[19] Veniam autem ad vos cito, si Dominus voluerit : et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt, sed virtutem.
[20] Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute.
[21] Quid vultis? in virga veniam ad vos, an in caritate, et spiritu mansuetudinis?
|