DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | 1st Epistle Of Saint Paul To The Corinthians | >
< previous | Chapter 3 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16

They must not contend about their teachers, who are but God's ministers and accountable to him. Their works shall be tried by fire.

[1] Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tamquam parvulis in Christo, [2] lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis: sed nec nunc quidem potestis: adhuc enim carnales estis. [3] Cum enim sit inter vos zelus, et contentio: nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? [4] Cum enim quis dicat: Ego quidem sum Pauli; alius autem: Ego Apollo: nonne homines estis? Quid igitur est Apollo? quid vero Paulus? [5] ministri ejus, cui credidistis, ut unicuique sicut Dominus dedit.

[6] Ego plantavi, Apollo rigavit: sed Deus incrementum dedit. [7] Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat: sed qui incrementum dat, Deus. [8] Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem. [9] Dei enim sumus adjutores: Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis. [10] Secundum gratiam Dei, quae data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui: alius autem superaedificat. Unusquisque autem videat quomodo superaedificet.

[11] Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus. [12] Si quis autem superaedificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, foenum, stipulam, [13] uniuscujusque opus manifestum erit: dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur: et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. [14] Si cujus opus manserit quod superaedificavit, mercedem accipiet. [15] Si cujus opus arserit, detrimentum patietur: ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem.

[16] Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? [17] Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. [18] Nemo se seducat: si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat ut sit sapiens. [19] Sapientia enim hujus mundi, stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: Comprehendam sapientes in astutia eorum. [20] Et iterum: Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanae sunt.

[21] Nemo itaque glorietur in hominibus. [22] Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive praesentia, sive futura: omnia enim vestra sunt: [23] vos autem Christi: Christus autem Dei.

< previous | Chapter 3 | next >