Christ's resurrection and ours. The manner of our resurrection.
[1] Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod praedicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis,
[2] per quod et salvamini : qua ratione praedicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis.
[3] Tradidi enim vobis in primis quod et accepi : quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas :
[4] et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas :
[5] et quia visus est Cephae, et post hoc undecim :
[6] deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul : ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt :
[7] deinde visus est Jacobo, deinde Apostolis omnibus :
[8] novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi.
[9] Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei.
[10] Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi : non ego autem, sed gratia Dei mecum :
[11] sive enim ego, sive illi : sic praedicamus, et sic credidistis.
[12] Si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est?
[13] Si autem resurrectio mortuorum non est : neque Christus resurrexit.
[14] Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo praedicatio nostra, inanis est et fides vestra :
[15] invenimur autem et falsi testes Dei : quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt.
[16] Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit.
[17] Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra : adhuc enim estis in peccatis vestris.
[18] Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt.
[19] Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.
[20] Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium,
[21] quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum.
[22] Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.
[23] Unusquisque autem in suo ordine, primitiae Christus : deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt.
[24] Deinde finis : cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem.
[25] Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus.
[26] Novissima autem inimica destruetur mors : omnia enim subjecit pedibus ejus. Cum autem dicat :
[27] Omnia subjecta sunt ei, sine dubio praeter eum qui subjecit ei omnia.
[28] Cum autem subjecta fuerint illi omnia : tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.
[29] Alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt? ut quid et baptizantur pro illis?
[30] ut quid et nos periclitamur omni hora?
[31] Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro.
[32] Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt? Manducemus, et bibamus, cras enim moriemur.
[33] Nolite seduci : corrumpunt mores bonos colloquia mala.
[34] Evigilate justi, et nolite peccare : ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor.
[35] Sed dicet aliquis : Quomodo resurgunt mortui? qualive corpore venient?
[36] Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur :
[37] et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus ceterorum.
[38] Deus autem dat illi corpus sicut vult : ut unicuique seminum proprium corpus.
[39] Non omnis caro, eadem caro : sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium.
[40] Et corpora caelestia, et corpora terrestria : sed alia quidem caelestium gloria, alia autem terrestrium.
[41] Alia claritas solis, alia claritas lunae, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate :
[42] sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione.
[43] Seminatur in ignobilitate, surget in gloria : seminatur in infirmitate, surget in virtute :
[44] seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est :
[45] Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem.
[46] Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale : deinde quod spiritale.
[47] Primus homo de terra, terrenus : secundus homo de caelo, caelestis.
[48] Qualis terrenus, tales et terreni : et qualis caelestis, tales et caelestes.
[49] Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem caelestis.
[50] Hoc autem dico, fratres : quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt : neque corruptio incorruptelam possidebit.
[51] Ecce mysterium vobis dico : omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur.
[52] In momento, in ictu oculi, in novissima tuba : canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti : et nos immutabimur.
[53] Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem : et mortale hoc induere immortalitatem.
[54] Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est : Absorpta est mors in victoria.
[55] Ubi est mors victoria tua? ubi est mors stimulus tuus?
[56] Stimulus autem mortis peccatum est : virtus vero peccati lex.
[57] Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum.
[58] Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles : abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.
|