He reproveth their dissensions about their teachers. The world was to be saved by preaching of the cross, and not by human wisdom or eloquence.
[1] Paulus vocatus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Sosthenes frater,
[2] ecclesiae Dei, quae est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsorum et nostro.
[3] Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
[4] Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quae data est vobis in Christo Jesu :
[5] quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia.
[6] Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis :
[7] ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi,
[8] qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Jesu Christi.
[9] Fidelis Deus : per quem vocati estis in societatem filii ejus Jesu Christi Domini nostri.
[10] Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi : ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata : sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia.
[11] Significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab iis, qui sunt Chloes, quia contentiones sunt inter vos.
[12] Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit : Ego quidem sum Pauli : ego autem Apollo : ego vero Cephae : ego autem Christi.
[13] Divisus est Christus? numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis?
[14] Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium :
[15] ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis.
[16] Baptizavi autem et Stephanae domum : ceterum nescio si quem alium baptizaverim.
[17] Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare : non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.
[18] Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est : iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est.
[19] Scriptum est enim : Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.
[20] Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi?
[21] Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum : placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes.
[22] Quoniam et Judaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt :
[23] nos autem praedicamus Christum crucifixum : Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam,
[24] ipsis autem vocatis Judaeis, atque Graecis Christum Dei virtutem, et Dei sapientia :
[25] quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus : et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.
[26] Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles :
[27] sed quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes : et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia :
[28] et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret :
[29] ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus.
[30] Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio :
[31] ut quemadmodum scriptum est : Qui gloriatur, in Domino glorietur.
|