DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Epistle Of Saint Paul To The Romans | >
< previous | Chapter 13 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16

Lessons of obedience to superiors and mutual charity.

[1] Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: non est enim potestas nisi a Deo: quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. [2] Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt: [3] nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac: et habebis laudem ex illa: [4] Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time: non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est: vindex in iram ei qui malum agit. [5] Ideo necessitate subditi estote non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam.

[6] Ideo enim et tributa praestatis: ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes. [7] Reddite ergo omnibus debita: cui tribulatum, tributum: cui vectigal, vectigal: cui timorem, timorem: cui honorem, honorem. [8] Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit. [9] Nam: non adultaberis: non occides: non furaberis: non falsum testimonium dices: non concupisces: et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur: diliges proximum tuum sicut teipsum. [10] Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio.

[11] Et hoc scientes tempus: quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus. [12] Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis. [13] Sicut in die honeste ambulemus: non in comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus, et impudicitiis, non in contentione, et aemulatione: [14] sed induamini Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis.

< previous | Chapter 13 | next >