Latin Vulgate Bible

< previous Epistle of St Paul to the Romans next >
< previous Chapter 12 next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16        

Lessons of Christian virtues.

[1] Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. [2] Et nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate sensus vestri : ut probetis quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. [3] Dico enim per gratiam quae data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem : et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei.

[11] sollicitudine non pigri : spiritu ferventes : Domino servientes : [12] spe gaudentes : in tribulatione patientes : orationi instantes : [13] necessitatibus sanctorum communicantes : hospitalitatem sectantes. [14] Benedicite persequentibus vos : benedicite, et nolite maledicere. [15] Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus :

[16] idipsum invicem sentientes : non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos : [17] nulli malum pro malo reddentes : providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. [18] Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes : [19] non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum irae. Scriptum est enim : Mihi vindicta : ego retribuam, dicit Dominus. [20] Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum : si sitit, potum da illi : hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus.

[21] Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.

< previous Epistle of St Paul to the Romans next >
< previous Chapter 12 next >

 
TOP OF PAGE