Lessons of Christian virtues.
[1] Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum.
[2] Et nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate sensus vestri : ut probetis quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.
... [3] Dico enim per gratiam quae data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem : et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei.
... [4] Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent :
... [5] ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.
... [6] Habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes : sive prophetiam secundum rationem fidei,
... [7] sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina,
... [8] qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui praeest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate.
... [9] Dilectio sine simulatione : odientes malum, adhaerentes bono :
... [10] caritate fraternitatis invicem diligentes : honore invicem praevenientes :
... [11] sollicitudine non pigri : spiritu ferventes : Domino servientes :
... [12] spe gaudentes : in tribulatione patientes : orationi instantes :
... [13] necessitatibus sanctorum communicantes : hospitalitatem sectantes.
... [14] Benedicite persequentibus vos : benedicite, et nolite maledicere.
... [15] Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus :
... [16] idipsum invicem sentientes : non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos :
... [17] nulli malum pro malo reddentes : providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.
... [18] Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes :
... [19] non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum irae. Scriptum est enim : Mihi vindicta : ego retribuam, dicit Dominus.
... [20] Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum : si sitit, potum da illi : hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus.
... [21] Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.
|