DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Epistle Of Saint Paul To The Romans | >
< previous | Chapter 12 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16

Lessons of Christian virtues.

[1] Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. [2] Et nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate sensus vestri: ut probetis quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. [3] Dico enim per gratiam quae data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem: et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. [4] Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent: [5] ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.

[6] Habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes: sive prophetiam secundum rationem fidei, [7] sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina, [8] qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui praeest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate. [9] Dilectio sine simulatione: odientes malum, adhaerentes bono: [10] caritate fraternitatis invicem diligentes: honore invicem praevenientes:

[11] sollicitudine non pigri: spiritu ferventes: Domino servientes: [12] spe gaudentes: in tribulatione patientes: orationi instantes: [13] necessitatibus sanctorum communicantes: hospitalitatem sectantes. [14] Benedicite persequentibus vos: benedicite, et nolite maledicere. [15] Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus:

[16] idipsum invicem sentientes: non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos: [17] nulli malum pro malo reddentes: providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. [18] Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes: [19] non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum irae. Scriptum est enim: Mihi vindicta: ego retribuam, dicit Dominus. [20] Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus.

[21] Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.

< previous | Chapter 12 | next >