He commends the faith of the Romans, whom he longs to see. The philosophy of the heathens, being void of faith and humility, betrayed them into shameful sins.
[1] Paulus, servus Jesu Christi, vocatus Apostolus, segregatus in Evangelium Dei,
[2] quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis
[3] de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem,
[4] qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri :
[5] per quem accepimus gratiam, et apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine ejus,
[6] in quibus estis et vos vocati Jesu Christi :
[7] omnibus qui sunt Romae, dilectis Dei, vocatis sanctis. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
[8] Primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis : quia fides vestra annuntiatur in universo mundo.
[9] Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii ejus, quod sine intermissione memoriam vestri facio
[10] semper in orationibus meis : obsecrans, si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos.
[11] Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar vobis gratiae spiritualis ad confirmandos vos :
[12] id est, simul consolari in vobis per eam quae invicem est, fidem vestram atque meam.
[13] Nolo autem vos ignorare fratres : quia saepe proposui venire ad vos ( et prohibitus sum usque adhuc) ut aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in ceteris gentibus.
[14] Graecis ac barbaris, sapientibus, et insipientibus debitor sum :
[15] ita ( quod in me) promptum est et vobis, qui Romae estis, evangelizare.
[16] Non enim erubesco Evangelium. Virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Judaeo primum, et Graeco.
[17] Justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem : sicut scriptum est : Justus autem ex fide vivit.
[18] Revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem, et injustitiam hominum eorum, qui veritatem Dei in injustitia detinent :
[19] quia quod notum est Dei, manifestum est in illis. Deus enim illis manifestavit.
[20] Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta, conspiciuntur : sempiterna quoque ejus virtus, et divinitas : ita ut sint inexcusabiles.
[21] Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt : sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum :
[22] dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt.
[23] Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium.
... [24] Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis :
... [25] qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium : et coluerunt, et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula. Amen.
... [26] Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae : nam feminae eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam.
... [27] Similiter autem et masculi, relicto naturali usu feminae, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes, et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes.
... [28] Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conveniunt,
... [29] repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate : susurrones,
... [30] detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non obedientes,
... [31] insipientes, incompositos, sine affectione, absque foedere, sine misericordia.
... [32] Qui cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt quoniam qui talia agunt, digni sunt morte : et non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus.
|