DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | The Acts Of The Apostles | >
< previous | Chapter 4 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28

Peter and John are apprehended. Their constancy. The church is increased.

[1] Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt sacerdotes, et magistratus templi, et sadducaei, [2] dolentes quod docerent populum, et annuntiarent in Jesu resurrectionem ex mortuis: [3] et injecerunt in eos manus, et posuerunt eos in custodiam in crastinum: erat enim jam vespera. [4] Multi autem eorum, qui audierant verbum, crediderunt: et factus est numerus virorum quinque millia. [5] Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum, et seniores, et scribae in Jerusalem.

[6] Et Annas princeps sacerdotum, et Caiphas, et Joannes, et Alexander, et quotquot erant de genere sacerdotali. [7] Et statuentes eos in medio, interrogabant: In qua virtute, aut in quo nomine fecistis hoc vos? [8] Tunc repletus Spiritu Sancto Petrus, dixit ad eos: Principes populi, et seniores, audite: [9] si nos hodie dijudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est, [10] notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israel: quia in nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus.

[11] Hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus, qui factus est in caput anguli: [12] et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. [13] Videntes autem Petri constantiam, et Joannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotae, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant: [14] hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere. [15] Jusserunt autem eos foras extra concilium secedere: et conferebant ad invicem,

[16] dicentes: Quid faciemus hominibus istis? quoniam quidem notum signum factum est per eos, omnibus habitantibus Jerusalem: manifestum est, et non possumus negare. [17] Sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis, ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum. [18] Et vocantes eos, denuntiaverunt ne omnino loquerentur, neque docerent in nomine Jesu. [19] Petrus vero et Joannes respondentes, dixerunt ad eos: Si justum est in conspectu Dei, vos potius audire quam Deum, judicate. [20] Non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui.

[21] At illi comminantes dimiserunt eos: non invenientes quomodo punirent eos propter populum, quia omnes clarificabant id quod factum fuerat in eo quod acciderat. [22] Annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum fuerat signum istud sanitatis. [23] Dimissi autem venerunt ad suos, et annuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent. [24] Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt: Domine, tu es qui fecisti caelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt: [25] qui Spiritu Sancto per os patris nostri David, pueri tui, dixisti: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania?

[26] Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus? [27] Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes, et Pontius Pilatus, cum gentibus, et populis Israel, [28] facere quae manus tua et consilium tuum decreverunt fieri. [29] Et nunc, Domine, respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum, [30] in eo quod manum tuam extendas ad sanitates, et signa, et prodigia fieri per nomen sancti filii tui Jesu.

[31] Et cum orassent, motus est locus in quo erant congregati: et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia. [32] Multitudinis autem credentium erat cor unum, et anima una: nec quisquam eorum quae possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. [33] Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri: et gratia magna erat in omnibus illis. [34] Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quae vendebant, [35] et ponebant ante pedes Apostolorum. Dividebatur autem singulis prout cuique opus erat.

[36] Joseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab Apostolis (quod est interpretatum Filius consolationis), Levites, Cyprius genere, [37] cum haberet agrum, vendidit eum, et attulit pretium, et posuit ante pedes Apostolorum.

< previous | Chapter 4 | next >