|
Paul defends his innocence before Felix the governor. He preaches the faith to him.
[1] Post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum, Ananias, cum senioribus quibusdam, et Tertullo quodam oratore, qui adierunt praesidem adversus Paulum.
[2] Et citato Paulo coepit accusare Tertullus, dicens: Cum in multa pace agamus per te, et multa corrigantur per tuam providentiam,
[3] semper et ubique suscipimus, optime Felix, cum omni gratiarum actione.
[4] Ne diutius autem te protraham, oro, breviter audias nos pro tua clementia.
[5] Invenimus hunc hominem pestiferum, et concitantem seditiones omnibus Judaeis in universo orbe, et auctorem seditionis sectae Nazarenorum:
[6] qui etiam templum violare conatus est, quem et apprehensum voluimus secundum legem nostram judicare.
[7] Superveniens autem tribunus Lysias, cum vi magna eripuit eum de manibus nostris,
[8] jubens accusatores ejus ad te venire: a quo poteris ipse judicans, de omnibus istis cognoscere, de quibus nos accusamus eum.
[9] Adjecerunt autem et Judaei, dicentes haec ita se habere.
[10] Respondit autem Paulus (annuente sibi praeside dicere): Ex multis annis te esse judicem genti huic sciens, bono animo pro me satisfaciam.
[11] Potes enim cognoscere quia non plus sunt mihi dies quam duodecim, ex quo ascendi adorare in Jerusalem:
[12] et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem, aut concursum facientem turbae, neque in synagogis, neque in civitate:
[13] neque probare possunt tibi de quibus nunc me accusant.
[14] Confiteor autem hoc tibi, quod secundum sectam, quam dicunt haeresim, sic deservio Patri, et Deo meo, credens omnibus quae in lege et prophetis scripta sunt:
[15] spem habens in Deum, quam et hi ipsi exspectant, resurrectionem futuram justorum et iniquorum.
[16] In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum, et ad homines semper.
[17] Post annos autem plures eleemosynas facturus in gentem meam, veni, et oblationes, et vota,
[18] in quibus invenerunt me purificatum in templo: non cum turba, neque cum tumultu.
[19] Quidam autem ex Asia Judaei, quos oportebat apud te praesto esse, et accusare si quid haberent adversum me:
[20] aut hi ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio,
[21] nisi de una hac solummodo voce, qua clamavi inter eos stans: Quoniam de resurrectione mortuorum ego judicor hodie a vobis.
[22] Distulit autem illos Felix, certissime sciens de via hac, dicens: Cum tribunus Lysias descenderit, audiam vos.
[23] Jussitque centurioni custodire eum, et habere requiem, nec quemquam de suis prohibere ministrare ei.
[24] Post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua, quae erat Judaea, vocavit Paulum, et audivit ab eo fidem, quae est in Christum Jesum.
[25] Disputante autem illo de justitia, et castitate, et de judicio futuro, tremefactus Felix, respondit: Quod nunc attinet, vade: tempore autem opportuno accersam te:
[26] simul et sperans, quod pecunia ei daretur a Paulo, propter quod et frequenter accersens eum, loquebatur cum eo.
[27] Biennio autem expleto, accepit successorem Felix Portium Festum. Volens autem gratiam praestare Judaeis Felix, reliquit Paulum vinctum.
|