DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | The Acts Of The Apostles | >
< previous | Chapter 23 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28

Paul stands before the council. The Jews conspire his death. He is sent away to Cesarea.

[1] Intendens autem in concilium Paulus ait: Viri fratres, ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem. [2] Princeps autem sacerdotum Ananias praecepit astantibus sibi percutere os ejus. [3] Tunc Paulus dixit ad eum: Percutiet te Deus, paries dealbate. Et tu sedens judicas me secundum legem, et contra legem jubes me percuti? [4] Et qui astabant dixerunt: Summum sacerdotem Dei maledicis. [5] Dixit autem Paulus: Nesciebam fratres quia princeps est sacerdotum. Scriptum est enim: Principem populi tui non maledices.

[6] Sciens autem Paulus quia una pars esset sadducaeorum, et altera pharisaeorum, exclamavit in concilio: Viri fratres, ego pharisaeus sum, filius pharisaeorum, de spe et resurrectione mortuorum ego judicor. [7] Et cum haec dixisset, facta est dissensio inter pharisaeos et sadducaeos, et soluta est multitudo. [8] Sadducaei enim dicunt, non esse resurrectionem, neque angelum, neque spiritum: pharisaei autem utraque confitentur. [9] Factus est autem clamor magnus. Et surgentes quidam pharisaeorum, pugnabant, dicentes: Nihil mali invenimus in homine isto: quid si spiritus locutus est ei, aut angelus? [10] Et cum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis, jussit milities descendere, et rapere eum de medio eorum, ac deducere eum in castra.

[11] Sequenti autem nocte assistens ei Dominus, ait: Constans esto: sicut enim testificatus es de me in Jerusalem, sic te oportet et Romae testificari. [12] Facta autem die collegerunt se quidam ex Judaeis, et devoverunt se dicentes, neque manducaturos, neque bibaturos donec occiderent Paulum. [13] Erant autem plus quam quadraginta viri, qui hanc conjurationem fecerant: [14] qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores, et dixerunt: Devotione devovimus nos nihil gustaturos, donec occidamus Paulum. [15] Nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio, ut producat illum ad vos, tamquam aliquid certius cognituri de eo. Nos vero prius quam appropiet, parati sumus interficere illum.

[16] Quod cum audisset filius sororis Pauli insidias, venit, et intravit in castra, nuntiavitque Paulo. [17] Vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus, ait: Adolescentem hunc perduc ad tribunum, habet enim aliquid indicare illi. [18] Et ille quidem assumens eum duxit ad tribunum, et ait: Vinctus Paulus rogavit me hunc adolescentem perducere ad te, habentem aliquid loqui tibi. [19] Apprehendens autem tribunus manum illius, secessit cum eo seorsum, et interrogavit illum: Quid est quod habes indicare mihi? [20] Ille autem dixit: Judaeis convenit rogare te ut crastina die producas Paulum in concilium, quasi aliquid certius inquisituri sint de illo:

[21] tu vero ne credideris illis, insidiantur enim ei ex eis viri amplius quam quadraginta, qui se devoverunt non manducare, neque bibere donec interficiant eum: et nunc parati sunt, exspectantes promissum tuum. [22] Tribunus igitur dimisit adolescentem, praecipiens ne cui loqueretur quoniam haec nota sibi fecisset. [23] Et vocatis duobus centurionibus, dixit illis: Parate milites ducentos ut eant usque Caesaream, et equites septuaginta, et lancearios ducentos a tertia hora noctis, [24] et jumenta praeparate ut imponentes Paulum, salvum perducerent ad Felicem praesidem. [25] (Timuit enim ne forte raperent eum Judaei, et occiderent, et ipse postea calumniam sustineret, tamquam accepturus pecuniam.)

[26] Scribens epistolam continentem haec: Claudius Lysias optimo praesidi, Felici salutem. [27] Virum hunc comprehensum a Judaeis, et incipientem interfici ab eis, superveniens cum exercitu eripui, cognito quia Romanus est. [28] Volensque scire causam quam objiciebant illi, deduxi eum in concilium eorum. [29] Quem inveni accusari de quaestionibus legis ipsorum, nihil vero dignum morte aut vinculis habentem criminis. [30] Et cum mihi perlatum esset de insidiis quas paraverant illi, misi eum ad te denuntians: et accusatoribus ut dicant apud te. Vale.

[31] Milites ergo secundum praeceptum sibi, assumentes Paulum, duxerunt per noctem in Antipatridem. [32] Et postera die dimissis equitibus ut cum eo irent, reversi sunt ad castra. [33] Qui cum venissent Caesaream, et tradidissent epistolam praesidi, statuerunt ante illum et Paulum. [34] Cum legisset autem, et interrogasset de qua provincia esset: et cognoscens quia de Cilicia: [35] Audiam te, inquit, cum accusatores tui venerint. Jussitque in praetorio Herodis custodiri eum.

< previous | Chapter 23 | next >