|
Paul preaches to the Thessalonians and Bereans. His discourse to the Athenians.
[1] Cum autem perambulassent Amphipolim et Apolloniam, venerunt Thessalonicam, ubi erat synagoga Judaeorum.
[2] Secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos, et per sabbata tria disserebat eis de Scripturis,
[3] adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati, et resurgere a mortuis: et quia hic est Jesus Christus, quem ego annuntio vobis.
[4] Et quidam ex eis crediderunt et adjuncti sunt Paulo, et Silae, et de colentibus, gentilibusque multitudo magna, et mulieres nobiles non paucae.
[5] Zelantes autem Judaei, assumentesque de vulgo viros quosdam malos, et turba facta, concitaverunt civitatem: et assistentes domui Jasonis quaerebant eos producere in populum.
[6] Et cum non invenissent eos, trahebant Jasonem, et quosdam fratres ad principes civitatis, clamantes: Quoniam hi qui urbem concitant, et huc venerunt,
[7] quos suscepit Jason, et hi omnes contra decreta Caesaris faciunt, regem alium dicentes esse, Jesum.
[8] Concitaverunt autem plebem, et principes civitatis audientes haec.
[9] Et accepta satisfactione a Jasone, et a ceteris, dimiserunt eos.
[10] Fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Beroeam. Qui cum venissent, in synagogam Judaeorum introierunt.
[11] Hi autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicae, qui susceperunt verbum cum omni aviditate, quotidie scrutantes Scripturas, si haec ita se haberent.
[12] Et multi quidem crediderunt ex eis, et mulierum gentilium honestarum, et viri non pauci.
[13] Cum autem cognovissent in Thessalonica Judaei, quia et Beroeae praedicatum est a Paulo verbum Dei, venerunt et illuc commoventes, et turbantes multitudinem.
[14] Statimque tunc Paulum dimiserunt fratres, ut iret usque ad mare: Silas autem et Timotheus remanserunt ibi.
[15] Qui autem deducebant Paulum, perduxerunt eum usque Athenas, et accepto mandato ab eo ad Silam et Timotheum ut quam celeriter venirent ad illum, profecti sunt.
[16] Paulus autem cum Athenis eos exspectaret, incitabatur spiritus ejus in ipso, videns idololatriae deditam civitatem.
[17] Disputabat igitur in synagoga cum Judaeis, et colentibus, et in foro, per omnes dies ad eos qui aderant.
[18] Quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo, et quidam dicebant: Quid vult seminiverbius hic dicere? Alii vero: Novorum daemoniorum videtur annuntiator esse: quia Jesum et resurrectionem annuntiabat eis.
[19] Et apprehensum eum ad Areopagum duxerunt, dicentes: Possumus scire quae est haec nova, quae a te dicitur, doctrina?
[20] nova enim quaedam infers auribus nostris: volumus ergo scire quidnam velint haec esse.
[21] (Athenienses autem omnes, et advenae hospites, ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere, aut audire aliquid novi.)
[22] Stans autem Paulus in medio Areopagi, ait: Viri Athenienses, per omnia quasi superstitiosiores vos video.
[23] Praeteriens enim, et videns simulacra vestra, inveni et aram, in qua scriptum erat: Ignoto Deo. Quod ergo ignorantes colitis, hoc ego annuntio vobis.
[24] Deus, qui fecit mundum, et omnia quae in eo sunt, hic caeli et terrae cum sit Dominus, non in manufactis templis habitat,
[25] nec manibus humanis colitur indigens aliquo, cum ipse det omnibus vitam, et inspirationem, et omnia:
[26] fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae, definiens statuta tempora, et terminos habitationis eorum,
[27] quaerere Deum si forte attrectent eum, aut inveniant, quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum.
[28] In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus: sicut et quidam vestrorum poetarum dixerunt: Ipsius enim et genus sumus.
[29] Genus ergo cum simus Dei, non debemus aestimare auro, aut argento, aut lapidi, sculpturae artis, et cogitationis hominis, divinum esse simile.
[30] Et tempora quidem hujus ignorantiae despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus ut omnes ubique poenitentiam agant,
[31] eo quod statuit diem in quo judicaturus est orbem in aequitate in viro, in quo statuit, fidem praebens omnibus, suscitans eum a mortuis.
[32] Cum audissent autem resurrectionem mortuorum, quidam quidem irridebant, quidam vero dixerunt: Audiemus te de hoc iterum.
[33] Sic Paulus exivit de medio eorum.
[34] Quidam vero viri adhaerentes ei, crediderunt: in quibus et Dionysius Areopagita, et mulier nomine Damaris, et alii cum eis.
|