DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | The Acts Of The Apostles | >
< previous | Chapter 11 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28

Peter defends his having received the Gentiles into the church.

[1] Audierunt autem Apostoli, et fratres, qui erant in Judaea, quoniam et gentes receperunt verbum Dei. [2] Cum autem ascendisset Petrus Jerosolymam, disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione, [3] dicentes: Quare introisti ad viros praeputium habentes, et manducasti cum illis? [4] Incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem, dicens: [5] Ego eram in civitate Joppe orans, et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quatuor initiis summitti de caelo, et venit usque ad me.

[6] In quod intuens considerabam, et vidi quadrupedia terrae, et bestias, et reptilia, et volatilia caeli. [7] Audivi autem et vocem dicentem mihi: Surge Petre, occide, et manduca. [8] Dixi autem: Nequaquam Domine: quia commune aut immundum numquam introivit in os meum. [9] Respondit autem vox secundo de caelo: Quae Deus mundavit, tu ne commune dixeris. [10] Hoc autem factum est per ter: et recepta sunt omnia rursum in caelum.

[11] Et ecce viri tres confestim astiterunt in domo in qua eram, missi a Caesarea ad me. [12] Dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis, nihil haesitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri. [13] Narravit autem nobis, quomodo vidisset angelum in domo sua, stantem et dicentem sibi: Mitte in Joppen, et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus, [14] qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu, et universa domus tua. [15] Cum autem coepissem loqui, cecidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et in nos in initio.

[16] Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat: Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto. [17] Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis, qui credidimus in Dominum Jesum Christum: ego quis eram, qui possem prohibere Deum? [18] His auditis, tacuerunt: et glorificaverunt Deum, dicentes: Ergo et gentibus poenitentiam dedit Deus ad vitam. [19] Et illi quidem, qui dispersi fuerant a tribulatione, quae facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phoenicen, et Cyprum, et Antiochiam, nemini loquentes verbum, nisi solis Judaeis. [20] Erant autem quidam ex eis viri Cyprii, et Cyrenaei, qui cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Graecos, annuntiantes Dominum Jesum.

[21] Et erat manus Domini cum eis: multusque numerus credentium conversus est ad Dominum. [22] Pervenit autem sermo ad aures ecclesiae quae erat Jerosolymis, super istis: et miserunt Barnabam usque ad Antiochiam. [23] Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est: et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino: [24] quia erat vir bonus, et plenus Spiritu Sancto, et fide. Et apposita est multa turba Domino. [25] Profectus est autem Barnabas Tarsum, ut quaereret Saulum: quem cum invenisset, perduxit Antiochiam.

[26] Et annum totum conversati sunt ibi in ecclesia: et docuerunt turbam multam, ita ut cognominarentur primum Antiochiae discipuli, christiani. [27] In his autem diebus supervenerunt ab Jerosolymis prophetae Antiochiam: [28] et surgens unus ex eis nomine Agabus, significabat per spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum, quae facta est sub Claudio. [29] Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli in ministerium mittere habitantibus in Judaea fratribus: [30] quod et fecerunt, mittentes ad seniores per manus Barnabae et Sauli.

< previous | Chapter 11 | next >