|
Peter defends his having received the Gentiles into the church.
[1] Audierunt autem Apostoli, et fratres, qui erant in Judaea, quoniam et gentes receperunt verbum Dei.
[2] Cum autem ascendisset Petrus Jerosolymam, disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione,
[3] dicentes: Quare introisti ad viros praeputium habentes, et manducasti cum illis?
[4] Incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem, dicens:
[5] Ego eram in civitate Joppe orans, et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quatuor initiis summitti de caelo, et venit usque ad me.
[6] In quod intuens considerabam, et vidi quadrupedia terrae, et bestias, et reptilia, et volatilia caeli.
[7] Audivi autem et vocem dicentem mihi: Surge Petre, occide, et manduca.
[8] Dixi autem: Nequaquam Domine: quia commune aut immundum numquam introivit in os meum.
[9] Respondit autem vox secundo de caelo: Quae Deus mundavit, tu ne commune dixeris.
[10] Hoc autem factum est per ter: et recepta sunt omnia rursum in caelum.
[11] Et ecce viri tres confestim astiterunt in domo in qua eram, missi a Caesarea ad me.
[12] Dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis, nihil haesitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri.
[13] Narravit autem nobis, quomodo vidisset angelum in domo sua, stantem et dicentem sibi: Mitte in Joppen, et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus,
[14] qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu, et universa domus tua.
[15] Cum autem coepissem loqui, cecidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et in nos in initio.
[16] Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat: Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto.
[17] Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis, qui credidimus in Dominum Jesum Christum: ego quis eram, qui possem prohibere Deum?
[18] His auditis, tacuerunt: et glorificaverunt Deum, dicentes: Ergo et gentibus poenitentiam dedit Deus ad vitam.
[19] Et illi quidem, qui dispersi fuerant a tribulatione, quae facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phoenicen, et Cyprum, et Antiochiam, nemini loquentes verbum, nisi solis Judaeis.
[20] Erant autem quidam ex eis viri Cyprii, et Cyrenaei, qui cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Graecos, annuntiantes Dominum Jesum.
[21] Et erat manus Domini cum eis: multusque numerus credentium conversus est ad Dominum.
[22] Pervenit autem sermo ad aures ecclesiae quae erat Jerosolymis, super istis: et miserunt Barnabam usque ad Antiochiam.
[23] Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est: et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino:
[24] quia erat vir bonus, et plenus Spiritu Sancto, et fide. Et apposita est multa turba Domino.
[25] Profectus est autem Barnabas Tarsum, ut quaereret Saulum: quem cum invenisset, perduxit Antiochiam.
[26] Et annum totum conversati sunt ibi in ecclesia: et docuerunt turbam multam, ita ut cognominarentur primum Antiochiae discipuli, christiani.
[27] In his autem diebus supervenerunt ab Jerosolymis prophetae Antiochiam:
[28] et surgens unus ex eis nomine Agabus, significabat per spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum, quae facta est sub Claudio.
[29] Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli in ministerium mittere habitantibus in Judaea fratribus:
[30] quod et fecerunt, mittentes ad seniores per manus Barnabae et Sauli.
|