DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Gospel According to Saint John | >
< previous | Chapter 5 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21

Christ heals on the sabbath the man languishing thirty-eight years. His discourse upon this occasion.

[1] Post haec erat dies festus Judaeorum, et ascendit Jesus Jerosolymam. [2] Est autem Jerosolymis probatica piscina, quae cognominatur hebraice Bethsaida, quinque porticus habens. [3] In his jacebat multitudo magna languentium, caecorum, claudorum, aridorum, exspectantium aquae motum. [4] Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam, et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquae, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate. [5] Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua.

[6] Hunc autem cum vidisset Jesus jacentem, et cognovisset quia jam multum tempus haberet, dicit ei: Vis sanus fieri? [7] Respondit ei languidus: Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam: dum venio enim ego, alius ante me descendit. [8] Dicit ei Jesus: Surge, tolle grabatum tuum et ambula. [9] Et statim sanus factus est homo ille: et sustulit grabatum suum, et ambulabat. Erat autem sabbatum in die illo. [10] Dicebant ergo Judaei illi qui sanatus fuerat: Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum.

[11] Respondit eis: Qui me sanum fecit, ille mihi dixit: Tolle grabatum tuum et ambula. [12] Interrogaverunt ergo eum: Quis est ille homo qui dixit tibi: Tolle grabatum tuum et ambula? [13] Is autem qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset. Jesus enim declinavit a turba constituta in loco. [14] Postea invenit eum Jesus in templo, et dixit illi: Ecce sanus factus es; jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. [15] Abiit ille homo, et nuntiavit Judaeis quia Jesus esset, qui fecit eum sanum.

[16] Propterea persequebantur Judaei Jesum, quia haec faciebat in sabbato. [17] Jesus autem respondit eis: Pater meus usque modo operatur, et ego operor. [18] Propterea ergo magis quaerebant eum Judaei interficere: quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo. Respondit itaque Jesus, et dixit eis: [19] Amen, amen dico vobis: non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quaecumque enim ille fecerit, haec et Filius similiter facit. [20] Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit: et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini.

[21] Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat. [22] Neque enim Pater judicat quemquam: sed omne judicium dedit Filio, [23] ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem; qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum. [24] Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam. [25] Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei: et qui audierint, vivent.

[26] Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso: [27] et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est. [28] Nolite mirari hoc, quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei: [29] et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii. [30] Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, judico: et judicium meum justum est, quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.

[31] Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum. [32] Alius est qui testimonium perhibet de me: et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me. [33] Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati. [34] Ego autem non ab homine testimonium accipio: sed haec dico ut vos salvi sitis. [35] Ille erat lucerna ardens et lucens: vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus.

[36] Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quae dedit mihi Pater ut perficiam ea: ipsa opera, quae ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me: [37] et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me: neque vocem ejus umquam audistis, neque speciem ejus vidistis: [38] et verbum ejus non habetis in vobis manens: quia quem misit ille, huic vos non creditis. [39] Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere: et illae sunt quae testimonium perhibent de me: [40] et non vultis venire ad me ut vitam habeatis.

[41] Claritatem ab hominibus non accipio. [42] Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis. [43] Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. [44] Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quae a solo Deo est, non quaeritis? [45] Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem: est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis.

[46] Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit. [47] Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis?

< previous | Chapter 5 | next >