DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Gospel According to Saint John | >
< previous | Chapter 3 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21

Christ's discourse with Nicodemus. John's testimony.

[1] Erat autem homo ex pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps Judaeorum. [2] Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei: Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, nemo enim potest haec signa facere, quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. [3] Respondit Jesus, et dixit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. [4] Dicit ad eum Nicodemus: Quomodo potest homo nasci, cum sit senex? numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et renasci? [5] Respondit Jesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei.

[6] Quod natum est ex carne, caro est: et quod natum est ex spiritu, spiritus est. [7] Non mireris quia dixi tibi: oportet vos nasci denuo. [8] Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat: sic est omnis qui natus est ex spiritu. [9] Respondit Nicodemus, et dixit ei: Quomodo possunt haec fieri? [10] Respondit Jesus, et dixit ei: Tu es magister in Israel, et haec ignoras?

[11] amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis. [12] Si terrena dixi vobis, et non creditis: quomodo, si dixero vobis caelestia, credetis? [13] Et nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis, qui est in caelo. [14] Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis: [15] ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.

[16] Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. [17] Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. [18] Qui credit in eum, non judicatur; qui autem non credit, jam judicatus est: quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. [19] Hoc est autem judicium: quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim eorum mala opera. [20] Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus:

[21] qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta. [22] Post haec venit Jesus et discipuli ejus in terram Judaeam: et illic demorabatur cum eis, et baptizabat. [23] Erat autem et Joannes baptizans, in Aennon, juxta Salim: quia aquae multae erant illic, et veniebant et baptizabantur. [24] Nondum enim missus fuerat Joannes in carcerem. [25] Facta est autem quaestio ex discipulis Joannis cum Judaeis de purificatione.

[26] Et venerunt ad Joannem, et dixerunt ei: Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum. [27] Respondit Joannes, et dixit: Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de caelo. [28] Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: Non sum ego Christus: sed quia missus sum ante illum. [29] Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est. [30] Illum oportet crescere, me autem minui.

[31] Qui desursum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de caelo venit, super omnes est. [32] Et quod vidit, et audivit, hoc testatur: et testimonium ejus nemo accipit. [33] Qui accepit ejus testimonium signavit, quia Deus verax est. [34] Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur: non enim ad mensuram dat Deus spiritum. [35] Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus.

[36] Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.

< previous | Chapter 3 | next >