Christ changes water into wine. He casts the sellers out of the temple.
[1] Et die tertia nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Jesu ibi.
[2] Vocatus est autem et Jesus, et discipuli ejus, ad nuptias.
[3] Et deficiente vino, dicit mater Jesu ad eum : Vinum non habent.
[4] Et dicit ei Jesus : Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea.
[5] Dicit mater ejus ministris : Quodcumque dixerit vobis, facite.
[6] Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Judaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas.
[7] Dicit eis Jesus : Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum.
[8] Et dicit eis Jesus : Haurite nunc, et ferte architriclinio. Et tulerunt.
[9] Ut autem gustavit architriclinius aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam : vocat sponsum architriclinius,
[10] et dicit ei : Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc.
... [11] Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilaeae; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus.
... [12] Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus : et ibi manserunt non multis diebus.
... [13] Et prope erat Pascha Judaeorum, et ascendit Jesus Jerosolymam :
... [14] et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes.
... [15] Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit aes, et mensas subvertit.
... [16] Et his qui columbas vendebant, dixit : Auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis.
... [17] Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est : Zelus domus tuae comedit me.
... [18] Responderunt ergo Judaei, et dixerunt ei : Quod signum ostendis nobis, quia haec facis?
... [19] Respondit Jesus, et dixit eis : Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.
... [20] Dixerunt ergo Judaei : Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud?
... [21] Ille autem dicebat de templo corporis sui.
... [22] Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus, quia hoc dicebat, et crediderunt scripturae et sermoni quem dixit Jesus.
... [23] Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus, quae faciebat.
... [24] Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes,
... [25] et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine : ipse enim sciebat quid esset in homine.
|