DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Gospel According to Saint John | >
< previous | Chapter 16 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21

The conclusion of Christ's last discourse to his disciples.

[1] Haec locutus sum vobis, ut non scandalizemini. [2] Absque synagogis facient vos: sed venit hora, ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praestare Deo. [3] Et haec facient vobis, quia non noverunt Patrem, neque me. [4] Sed haec locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis. [5] Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram. Et nunc vado ad eum qui misit me; et nemo ex vobis interrogat me: Quo vadis?

[6] sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. [7] Sed ego veritatem dico vobis: expedit vobis ut ego vadam: si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos. [8] Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio. [9] De peccato quidem, quia non crediderunt in me. [10] De justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me.

[11] De judicio autem, quia princeps hujus mundi jam judicatus est. [12] Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. [13] Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem: non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet loquetur, et quae ventura sunt annuntiabit vobis. [14] Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. [15] Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi: quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.

[16] Modicum, et jam non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me: quia vado ad Patrem. [17] Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem: Quid est hoc quod dicit nobis: Modicum, et non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me, et quia vado ad Patrem? [18] Dicebant ergo: Quid est hoc quod dicit: Modicum? nescimus quid loquitur. [19] Cognovit autem Jesus, quia volebant eum interrogare, et dixit eis: De hoc quaeritis inter vos quia dixi: Modicum, et non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me. [20] Amen, amen dico vobis: quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium.

[21] Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus; cum autem pepererit puerum, jam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum. [22] Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum: et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. [23] Et in illo die me non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis: si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. [24] Usque modo non petistis quidquam in nomine meo: petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. [25] Haec in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis:

[26] in illo die in nomine meo petetis: et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis: [27] ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia ego a Deo exivi. [28] Exivi a Patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. [29] Dicunt ei discipuli ejus: Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis: [30] nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget: in hoc credimus quia a Deo existi.

[31] Respondit eis Jesus: Modo creditis? [32] ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis: et non sum solus, quia Pater mecum est. [33] Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis: sed confidite, ego vici mundum.

< previous | Chapter 16 | next >